De domo sua ad pontifices

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

Cum multa divinitus, pontifices, a[*](a om. PB) maioribus nostris inventa atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod[*](quod quod vos c) eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendo[*](re p. bene gerenda Muell. (ut ad Quir. § 21)) religiones[*](religiones scripsi ante sapienter: religionibus codd. (ut pro omnis l. 8 habent PB omnibus): religionum ius Halm: religionibus sap. interpretandis ut Lange ita k), religiones sapienter interpretando rem publicam conservarent. quod si ullo tempore magna causa in[*](in ut Baiter ita k: ante iudicio conl. Lange) sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, potestati commissa creditaque esse videantur.

vobis hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. nam si illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum[*](post improborum habent PBς amore bonorum (timore bonorum M): om. Hbk) in re publica[*](in re p. ut Orelli ita Hbc: rei p. P et pler.: re p. GMK) ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt rescinduntur[*](rescidentur Rueck: -antur Ernesti), erit causa cur consilium maiorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus.

sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica[*](pub. om. PBς) sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit.

ac primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro, quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut hos talis viros,—qui non solum consiliis suis sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicae[*](dignitatem rei p. P rell. praeter M (et dignitate rem publicam)) sustinent,—quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim mihi esse iratos, et aliud[*](aliud Hbς et in P man. rec.: aliter M, fort. recte (§ 31): alios P rell. (alias Ge)) de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint arbitrere?

fuisti, inquit, tum[*](tum Hotom.: tu codd. (tu inquit Hbk)) apud pontifices superior, sed iam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior necesse est. itane vero? quod in imperita multitudine est vitiosissimum, varietas et inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio, hoc tu[*](tu Hbk: tune coni. Halm: tum PB: tamen tw: totum GMe) ad hos transferas, quos ab inconstantia gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum ius religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum monumentorumque deterret? tune es ille, inquit, quo senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res publica desideravit, quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus quam primum adveniens prodidisti? nondum de mea sententia dico: impudentiae primum[*](primam PBt) respondebo tuae.

hunc igitur, funesta rei publicae pestis, hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curiae domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicarent, cedere coegisti[*](coegisti Lamb.: curisti P1: curasti rell.), quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum conservandae rei publicae causa confiteris? at enim in senatum venire in Capitolium turbulento illo die non debuisti.

ego vero neque veni et domo me tenui quam diu turbulentum tempus fuit, cum servos tuos, a te iam pridem ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scito[*](scito Lg. 9: scio P rell.) me domi mansisse et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. postea quam mihi nuntiatum est populum Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei frumentariae convenisse, ministros autem scelerum tuorum perterritos partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, veni non solum sine ullis copiis ac manu, verum etiam cum paucis amicis.

an ego, cum P. Lentulus consul optime de me ac de re publica meritus, cum Q. Metellus, qui cum meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum, cum tanta multitudo civium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim vocaret, non venirem, cum praesertim te iam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret? hic tu me etiam, custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium, hostem Capitolinum appellare ausus es, quod, cum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo venerim[*](venerim ut Lehmann ita b: venirem codd.)? Vtrum[*](Vtrum PBt: utrumne rell.) est tempus aliquod quo in senatum venisse[*](venire Garat.: venistis P) turpe sit, an ea res erat illa[*](ea res erat illa Halm: aures regatila P1 (corr. aures re illa): aures erigere illa P2 et pler. (an res illa talis erat ut Hbk)) de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eos[*](eos cos. (consules coni. Lange) qui agebant condemnare deberem?

primum dico senatoris esse boni semper in senatum venire, nec cum his[*](his P rell. praeter Gk iis, e is) sentio qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non venire[*](statuerunt ... ipsi non venire Lange ipsum t: ipsi rell.)[*](venire ni codd. praeter PHGMe (venirent): ipsis non venire licere Jeep), non intellegentes[*](intellegent P et pler., corr. Hbk) hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gratam[*](et gratam ut GMe ita PBt: gratam Hbk) et iucundam fuisse. at enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. non reprehendo, nec quaero fueritne aliquid pertimescendum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. cur ego non timuerim quaeris? quia te illinc abisse constabat. cur, cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? cur, cum ego me existimassem[*](existimassem Naugerius (1) (-avissem ek): om. P1: extimassem ed. V.: aestimavissem P2H rell. (-assem w) praeter GMe (sensissem): putarim vel senserim coni. Halm) tuto omnino in civitate esse non posse, illi remanserunt[*](remanserunt Mueller, prob. Zielinski (§ 10): rerunt PBςw: senserunt GMe: non idem senserunt Lange: restiterunt A. C. Clark: num renuerunt? Habent edd. R. et V. illuc irem (et ita b: illic ierim t))? an aliis[*](An aliis P2 rell. praeter M (An eis) et G (an meis): om. P1) licet, et recte licet, in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum vicem pertimescere?

an quia non condemnavi sententia mea duo consules, sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus atque optime de re publica meritus, damnatorum poenam sustinerem? quorum etiam delicta propter eorum egregiam in me conservando voluntatem non modo me sed omnis bonos ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum per eos in meam pristinam dignitatem[*](dignitatem om. PBς) restitutus meo consilio repudiarem? at quam sententiam dixi? primum eam quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat, deinde eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu, denique[*](denique Halm: de P1: deinde P2 rell.: om. G) eam quam senatus frequens tum cum mihi est adsensus secutus est: ut neque adlata sit a me res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, maius sit eius qui dixerit quam omnium qui probarint.

at enim liberum senatus iudicium propter metum non fuit. si timuisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos qui remanserunt; sin autem sine iis[*](his P rell.) qui tum afuerunt nihil decerni libere potuit, cum omnes adessent, coeptum est referri de inducendo senatus consulto; ab universo senatu reclamatum est. sed quaero in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendatur[*](reprendatur P: reprehendatur HBt, edd. R. et V.). Vtrum causa novi consili capiendi non fuit, an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt, an alio potius confugiendum fuit nobis[*](fuit nobis Mueller, prob. Zielinski: fuit vis codd. (unde Quae vis, quae causa k Naugerius (2)): fuisse vis ut coni. Lange ita t)? quae causa maior quam fames esse potuit, quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonae[*](binum post latroc. add. codd. praeter H: del. edd. ob annonae Hbk: per annonae Madv.: nonae codd. pler.) causam[*](Num biduum annonae causa ex marg. insertum? § 14 ad fin.) putasti[*](putasti Muell.: putavisti k vulg.: putavit rell. (putarunt b2))?

frumentum provinciae frumentariae partim non habebant, partim in alias terras, credo, propter avaritiam[*](avaritiam Graev.: varietatem codd.: aviditatem Halm) venditorum[*](credo ... venditorum del. Karsten) miserant, partim, quo gratius esset tum cum in ipsa fame subvenissent, custodiis suis clausum continebant, ut subito novum[*](sub novum Arusianus) mitterent. res erat non in opinione dubia, sed in praesenti[*](praesenti Manutius: praesentia codd.: praesenti iam A. C. Clark) atque ante oculos proposito periculo, neque id coniectura prospiciebamus, sed iam experti videbamus. nam cum ingravesceret annona, ut iam plane inopia ac fames non caritas timeretur, concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc vocante Metello consule. qui si verus fuit ex dolore hominum et fame, certe consules causam suscipere, certe senatus aliquid consili capere potuit[*](senatum ... oportuit Madv.); sin causa fuit annona, seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti, nonne id agendum nobis omnibus fuit ut materiem subtraheremus furori tuo?

quid? si utrumque fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere[*](ulcere Hbς all.: vicere P1: viscere P2Bt) tamquam inguen exsisteres, nonne fuit eo maior adhibenda medicina quae et illud nativum et hoc inlatum[*](inlatum scripsi: delictum codd.: oblatum Iw. Mueller (§ 62; Acad. ii. § 48: cf. sublatos pro subiectos § 106): a te fictum Jeep: delicatum Koch: adiectum Madv.) malum sanare posset? erat igitur et praesens caritas et futura fames; non est satis; facta lapidatio est. si ex dolore plebei[*](plebei PBHb2: plebem G: plebeio bςt) nullo incitante, magnum malum; si P. Clodi impulsu, usitatum hominis facinerosi[*](facinerosi P: -orosi B rell. (cf. §§ 25, 89; Sest. §§ 81, 95)) scelus; si utrumque, ut et res esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces, videturne ipsa res publica et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? atquin utrumque fuisse perspicuum est; difficultatem annonae summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia caedis rapinas nolo, pontifices, suspicemini, nisi videritis.

qui sunt homines a Q. Metello, fratre tuo, consule in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus adpetitum, etiam percussum esse dixit? L. Sergium et M. Lollium nominavit. quis est iste Lollius? qui sine ferro ne nunc quidem tecum est, qui te tribuno plebis, nihil de me dicam, sed qui Cn. Pompeium interficiendum depoposcit. quis est Sergius? armiger Catilinae, stipator tui corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor curiae. his atque eius modi ducibus cum tu in annonae caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium per causam inopum atque imperitorum repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in otio nulla posset[*](possit Lehmann), cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos haberes exercitus perditorum, nonne providendum senatui fuit ne in hanc tantam materiem[*](in hac tanta materie Savels) seditionis ista[*](ista iacta Rueck: iacta ista Muell. (§ 63)) funesta fax adhaeresceret?

fuit igitur causa capiendi novi consili: videte nunc fuerintne partes meae paene praecipuae. quem tum Sergius ille tuus, quem Lollius, quem ceterae pestes in lapidatione illa nominabant? quem annonam praestare oportere dicebant? nonne me? quid? operarum[*](operarum Lehmann (§§ 14, 15): puerorum codd.) illa concursatio nocturna non a te ipso instituta me frumentum flagitabat? quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem, aut compressum aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem. sed homo ad caedem imminens meum nomen operis ediderat, imperitis iniecerat. Cum[*](Cum Nam cum aut Cum enim Lehmann) de mea dignitate in templo Iovis optimi maximi senatus frequentissimus uno isto dissentiente decrevisset, subito illo ipso die carissimam annonam necopinata vilitas consecuta est.

erant qui deos immortalis—id quod ego sentio—numine suo reditum meum dicerent comprobasse; non nulli autem illam rem[*](illam rem vilitatem Jeep: illam del. Ern.) ad illam[*](illam (ante rationem) codd.: ipsam Muell.: aliam Gesner.) rationem coniecturamque revocabant, qui, quod in meo reditu spes oti et concordiae sita videbatur, in discessu autem cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in meo reditu facta erat durior, a me, cuius adventu fore vilitatem boni viri dictitabant, annona flagitabatur. ego denique non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano universo, qui tum in Capitolium convenerat, cum illo die minus valerem, in senatum nominatim vocabar.

veni exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam; dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. petebatur a me frumenti copia, annonae vilitas: possem aliquid in ea re necne ratio[*](in ea re necne ratio ut coni. Garat ita t: in ea regeneratio PBς: in ea re ... ratio G: in ea re gerenda Hbς) non habebatur. flagitabar bonorum expostulatione: improborum convicia sustinere non poteram. delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem—succubuissem enim potius ipse—sed quia videbam id quod omnes, quod nos de Cn. Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctoritate felicitate denique sua facillime perfecturum.

itaque sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano tribuunt[*](tribuerunt Lange), ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia, fames, vastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum, iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum simul reducta videantur[*](videatur G), sive egomet aliquid adventu meo, consilio, auctoritate[*](meo consilio auctoritate s. l. P2), diligentia pro tanto beneficio populi Romani[*](populi Romani b Lamb.: -o -o Hk: p. r. aut PR. codd. pler.) praestare debui: praesto, promitto, spondeo,—nihil dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico,—rem publicam annonae nomine in id discrimen quo[*](quo G1: quod P rell.) vocabatur non esse venturam.

num igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia mea reprehenditur? rem maximam fuisse[*](fuisse potuisse PBt) summi[*](summi summique Muell.: et summi Momms.)que periculi, non solum a fame[*](a fame Halm (§ 25): ea me PBt: eam HGMke), sed etiam a caede[*](cedibus GMe) incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper ex[*](ex P1: in P2 rell.) rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret. negat[*](Negatet negas et negant coni. Halm: negatis Lahmeyer: num Sed negas?) oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni[*](decerni dari D. Serruys: decerna P1). non iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat, eum victoriae populi Romani paenitere.

non ita tecum ago; cum his[*](his iis Muell.) haec a me haberi oratio potest[*](potest Hbς: est P rell. praeter GMe (posset): habenda oratio est cod. Car. Steph. et in mg t) qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare; cum[*](cum quod Karsten) Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem impedior Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra ordinem ad patriam defendendam vocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit.

sed cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? qui cum lege nefaria Ptolomaeum[*](Ptolomaeum codd.: Ptolem. k edd. (Sest. § 57)), regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium[*](patrocinium codd.)[*](oxymori figura Lange): latrocinium post Nauger. edd.: patrimonium, ⟨vim⟩ A. C. Clark) huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius[*](si ius Halm: si quis codd.) suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti.