Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
an etiam scripsit oratu tuo? at vero M. Aebutium, constantissimum et pudentissimum hominem, Falcidi adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide praeditum, C. Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse non possent. his tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis productis, illo absente auctore laudato tantum te crimen probaturum putasti, praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium feceris plus falsam epistulam habituram ponderis quam ipsius praesentis fictam vocem et simulatum dolorem?