Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
atque eodem etiam M. Lurco, vir optimus, meus familiaris, convertit aculeum testimoni sui; negavit a privato pecuniam in provincia praetorem petere oportere. cur tandem, M. Lurco, non oportet? extorquere, accipere contra leges non oportet, petere non oportere numquam ostendes, nisi docueris non licere. an legationes sumere liberas exigendi causa, sicut et tu ipse nuper et multi viri boni saepe fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios video queri; praetorem, si hereditatem in provincia non reliquerit, non solum reprehendendum verum etiam condemnandum putas? 'doti,' inquit, 'Valeria pecuniam omnem suam dixerat.' nihil istorum explicari potest, nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. si fuit, quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est.