Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
illud quaero sintne ista praedia censui censendo, habeant ius civile, sint necne sint mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem possint. in qua tribu denique ista praedia censuisti? commisisti, si tempus aliquod gravius accidisset, ut ex isdem praediis et Apollonide et Romae imperatum esset tributum. verum esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum censeri, et eius agri qui dividi plebi Romanae non potest. census es praeterea numeratae pecuniae cxxx. eam opinor tibi numeratam non esse abs te. sed haec omitto. census es mancipia Amyntae neque huic ullam in eo fecisti iniuriam. possidet enim ea mancipia Amyntas. ac primo quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse censum; rettulit ad iuris consultos. constabat inter omnis, si aliena censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habiturum esse. . . .