Pro L. Flacco

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

at enim istam pecuniam huic capere non licuit. Vtrum voltis patri Flacco licuisse necne? si licuit uti, sicuti certe licuit, ad eius honores conlata, ex quibus nihil ipse capiebat, patris pecuniam recte abstulit filius; si non licuit, tamen illo mortuo non modo filius sed quivis heres rectissime potuit auferre. ac tum quidem Tralliani cum ipsi gravi faenore istam pecuniam multos annos occupavissent, a Flacco tamen omnia quae voluerunt impetraverunt, neque tam fuerunt impudentes ut id quod Laelius dixit dicere auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem. quis enim erat qui non sciret in ornandis studiosiorem Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse?