Pro L. Flacco
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
venio nunc ad eam civitatem in quam ego multa et magna studia et officia contuli, et quam meus frater in primis colit atque diligit. quae si civitas per viros bonos gravisque homines querelas ad vos detulisset, paulo commoverer magis. nunc vero quid putem? Trallianos Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido, sine honore, sine existumatione, sine censu? Vbi erant illi Pythodori, Aetidemi, Lepisones, ceteri homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et gloriosa ostentatio civitatis? nonne esset puditum, si hanc causam agerent severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium? huic illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus, L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent? non est ita, iudices, non est profecto.