Pro L. Flacco

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

atque ut eius impudentiam perspicere possitis, causam ipsam quae levissimi hominis animum in Flaccum incitavit, quaeso, cognoscite. fundum Cymaeum Romae mercatus est de pupillo Meculonio. Cum verbis se locupletem faceret, haberet nihil praeter illam impudentiam quam videtis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga, iudice hoc nostro, primario viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui tamen credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. ei cum solveret, sumpsit a C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis viris. hic hercule 'cornici oculum,' ut dicitur. nam hunc Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. eius enim fide sumpsit a Fufiis. securus Hermippus Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide sumpserat a discipulis suis diceret Fufiis persoluturum.