Pro L. Flacco

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

atque hic Dorylensis nuper cum efferretur magna frequentia conventuque vestro, mortis illius invidiam in L. Flaccum Laelius conferebat. facis iniuste, Laeli, si putas nostro periculo vivere tuos contubernalis, praesertim cum tua neglegentia factum arbitremur. homini enim Phrygi qui arborem numquam vidisset fiscinam ficorum obiecisti. cuius mors te aliqua re levavit; edacem enim hospitem amisisti; Flacco vero quid profuit? qui valuit tam diu dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam emisso ac dicto testimonio. at istud columen accusationis tuae, Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis effudit quae voluit omnia, reprensus, convictus fractusque discessit; ambulat cum lorica; metuit homo doctus et sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere adliget, cum iam testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum testimonium sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset, is nunc id agat ut ad falsum avaritiae testimonium verum malefici crimen adiungat. sed quoniam de hoc teste totoque Mithridatico crimine disseruit subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.