Pro L. Flacco

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

quod si provinciarum vos ratio magis movet quam vestra, ego vero non modo non recuso sed etiam postulo ut provinciarum auctoritate moveamini. etenim opponemus Asiae provinciae primum magnam partem eiusdem provinciae quae pro huius periculis legatos laudatoresque misit, deinde provinciam Galliam, provinciam Ciliciam, provinciam Hispaniam, provinciam Cretam; Graecis autem Lydis et Phrygibus et Mysis obsistent Massilienses, Rhodii, Lacedaemonii, Athenienses, cuncta Achaia, Thessalia, Boeotia; Septimio et Caelio testibus P. Servilius et Q. Metellus huius pudoris integritatisque testes repugnabunt; Asiaticae iuris dictioni urbana iuris dictio respondebit; annui temporis criminationem omnis aetas L. Flacci et perpetua vita defendet.