Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

quid reliquae[*](reliquae Richter (cf. § 88): reliquam codd. ) constantiam vitae commemorem,dignitatem, liberalitatem[*](libertatem T ), moderationem in privatis rebus, splendorem in publicis? quae ita deformata sunt a fortuna[*](deform. sunt a fortuna T: a fortuna deform. sunt cett. ) ut tamen a natura inchoata compareant. quae domus, quae[*](domus, quae domus Jordan ) celebratio cotidiana, quae familiarium[*](familiarium Tπ : familiaris cett. ) dignitas, quae studia amicorum, quae ex quoque ordine multitudo! haec diu multumque[*](multumque TEπ : multum cett. ) et multo labore quaesita una eripuit hora. accepit P. Sulla, iudices, volnus vehemens et mortiferum, verum tamen eius modi quod videretur huius[*](huius Tπag: eius cett. ) vita et natura accipere potuisse. honestatis enim[*](enim T: om. cett. ) et dignitatis habuisse nimis magnam iudicatus est cupiditatem; quam si nemo alius habuit in consulatu petendo, cupidior iudicatus est hic fuisse quam ceteri; sin etiam in aliis non nullis fuit iste consulatus amor, fortuna in hoc fuit fortasse gravior quam in ceteris.

postea vero quis P.Sullam nisi maerentem, demissum adflictumque vidit, quis umquam est suspicatus hunc magis odio quam pudore hominum aspectum lucemque vitare? qui cum multa haberet invitamenta urbis et fori propter summa studia amicorum, quae tamen[*](tamen tantum π: tum ς: post afuit transp. Fleckeisen ) ei sola in malis restiterunt, afuit[*](affuit Ta: abfuit cett.: corr. Lambinus ) ab oculis vestris[*](nostris ςb1gc ) et, cum lege retineretur, ipse se exsilio paene multavit. in hoc vos pudore, iudices[*](iudicii codd.: corr. Angelius ), et in hac vita tanto sceleri locum fuisse credatis[*](credatis Zielinski (p. 204): creditis codd. )? aspicite ipsum, contuemini os, conferte crimen cum vita, vitam[*](vitam TE: om. cett. ) ab initio usque[*](ab initio usque Tπa: ab initio E: usque cett. ) ad hoc tempus explicatam[*](explicatam TE: explicata cett. ) cum crimine recognoscite.