Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

in quo primum illud erat[*](erat illud T ) absurdum quod, cum ea quae leviter[*](leniter Sylvius ) dixerat vobis probare volebat, eos autem[*](autem om. T ) qui circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non probabatis[*](probabitis Taπ ). deinde alterum iam oratoris est [*](est suppl. Reid ) vitium non videre quid[*](quod T ) quaeque causa postulet. nihil est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere. quod cum is tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus, nemini[*](nemini Te, Schol.: re ... a ςgp: vere π: nec ... χ1c: nec (neque k) hoc χ2c2k ) mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis[*](facis eius modi e ), non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror.

sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute[*](comm. salute c, Lag. 9: salute comm. cett. ) gesserunt. ecquem [*](et quem codd.: corr. ed. Crat. ) tu horum qui adsunt[*](adsunt bχc: assunt cett. ), quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec omnia[*](omnia omni T: om. e ) perire voluerit[*](volueritfort. se salvo voluerit (colon numero caret)), aut tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod salvum esse vellet? an vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros[*](ceteros e, Schol.: ceteris cett. ) firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis[*](iis k: his cett. ) ipsa necaretur, necavit?