Pro P. Sulla
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas. quid enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi, non reprehendatur[*](reprehendatur (semel) ea ), reprehendatur meum? nam, si est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis[*](huius urbis Halm: huius urbis huius e: huius civitatis T: civitatis huius cett. ), exstinguendi imperi, delendae civitatis[*](civitatis e: urbis cett. ), mihi[*](michi me e: mihine Halm ) maiorem hae res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur[*](videtur e )? 'ita,' inquit; 'tu enim investigasti, tu patefecisti coniurationem.'
quod cum dicit,non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. quem cum videas hoc honore[*](hoc honore Te: honore hoc cett. ), auctoritate, virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae[*](innocentiam P. Sillae e: innocentem P. sillam (syllo T) cett. ) defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. non enim una ratio est[*](est hoc loco hab. T, ante una e, post una cett. ) defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt[*](adsunt edd. VR: assunt codd. ), qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt.