Pro P. Sulla

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices[*](iudices eaπςb1 ), illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt; Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. postremo eiecto sive emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas[*](tubes Tb1: tube e ), fascis[*](fasces e: falces cett. ), signa, legiones[*](legionesdel. Wolff (malo numero): legionis A. Augustinus: fort. legionum), ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra ita quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse putantur[*](putant e ) huius adfines suspicionis et locus est ipse non tam ad inflammandos[*](flammandos e ) calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus. propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum dissimilem me in utroque praebui.

veniebat enim[*](enim om. Schol. ) ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum[*](discipulum e ) in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla etiam sua in me[*](sua in me etiam e ) proferebat officia. quibus ego rebus, iudices, ita flectebar animo atque frangebar ut iam[*](iam Te: etiam cett. ) ex memoria quas mihi ipsi[*](ipse T1b ) fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibus[*](meis sedibus e: sedibus meis cett.: meis aedibus Lambinus ), in conspectu uxoris[*](uxoris Te: uxoris meae cett. ) ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. quae si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate[*](lenitate aπb2χψk: levitate cett. ), numquam me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem; sed cum mihi patriae,