In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

video de istis qui se popularis haberi volunt abesse non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat. is et[*](is et set a: at is et Kayser ) nudius tertius in custodiam civis Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit. iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori[*](quaesitori α hu: quaestori αβ ot ) gratulationem, indici praemium decrerit[*](decrerit Ca: decreverit AV: decrevit cett. ), quid de tota re et causa iudicarit. at vero Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis eum civem esse nullo modo posse: denique ipsum latorem Semproniae legis iussu[*](iniussu Bucherius ) populi poenas rei publicae dependisse. idem ipsum Lentulum[*](Lentulumfort. Lentulum, illum), largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem. itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat Lentulum aeternis tenebris vinculisque mandare et sancit in posterum ne quis huius supplicio levando se[*](se hltu: a se αβ o ) iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit. adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur.

quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vos[*](vos αβ: vos a cett. ) crudelitatis vituperatione populus Romanus[*](populus Romanus populo Romano a, Müller: om. l αγ ) liberabit [*](liberabit scripsi (cf. Har. Resp. 49): om. α: exsolvitis αβ h: defendetis l αγ: eripiam i: purgabo Müller ), atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate punienda crudelitas? ego enim de meo sensu iudico. nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat ut ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor[*](moveor AV αβ(l2): movear ahl1αγ ) — quis enim est me mitior? — sed singulari quadam humanitate et misericordia. videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem. cerno animo sepulta in patria[*](sepulta in patria Aah: sepultam patriam cett. ) miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis.

cum vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se[*](se om. ah, post fatis hab. αβ ) ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic[*](huic CAab1: hunc cett. ) Gabinium, cum exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virginum atque puerorum ac vexationem[*](vexationem CV: vexantium Aahls: vexantiam bu ) virginum Vestalium perhorresco, et, quia mihi vehementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos qui ea perficere voluerunt me severum vehementemque praebebo[*](praebeo b (contra Arusian. K. vii. 486)). etenim quaero, si quis pater familias, liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servis[*](servis servo cod. Paris. 6602, Lactantius, de ira Dei 1. 17) non quam[*](non quam Lambinus: numquam Lactantius: quam codd. ) acerbissimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur? mihi vero importunus ac ferreus qui non dolore[*](dolore ac (et edd.) cruciatu nocentis suum b2shl2: dolore nocentis suum o: om. cett. ) et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque[*](cruciatumque (om. que V) ahlo: ac cruciatum b2s: cruciatu tu ) lenierit. sic nos in his hominibus qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc universum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt ut gentem Allobrogum in vestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperi conlocarent, si vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse voluerimus, summae[*](summae l1αγ: summa cett. ) nobis crudelitatis in patriae civiumque pernicie fama subeunda est.

Nisi vero cuipiam Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimae[*](lectissimae C2: electissimae C1 cett. ), virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suum[*](suum αβ l2 et Schol.: om. cett. ) iussu consulis interfectum filiumque eius impuberem legatum a patre missum in carcere necatum[*](necatumfort. e re p. necatos excidit ) esse dixit. quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? largitionis voluntas tum in re publica versata est et partium quaedam contentio. atque illo[*](illo eo αβ ) tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus[*](viri clarissimi CAV ), armatus Gracchum est persecutus. ille etiam grave tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae[*](summa rei p. summa rei p. dignitate a: summa dignitate rei p. αβ hx: summa re p. pauci dett. ) minueretur[*](minueretur diminueretur αβ h (minueretur... rei p. om. CAV)); hic ad evertenda fundamenta rei publicae[*](rei p. fundamenta a) Gallos arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio[*](Cassio ox: om. cett. ), totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae. vereamini minus[*](minus hic inserui, nimis ante aliquid habent codd. ) censeo ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius[*](severius severe αβ x ) statuisse videamini: multo magis est verendum ne remissione poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur.

sed ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. iaciuntur enim voces quae perveniunt ad auris meas eorum qui vereri videntur ut[*](ut ut non hl2: ne non αβ ) habeam satis praesidi ad ea quae vos statueritis hodierno die transigenda. omnia et provisa et parata et constituta sunt[*](sunt αβ l2x: om. cett. ), patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia tum multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communis fortunas conservandas voluntate. omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum[*](omnium generum Putsche: om. codd. ), omnium denique[*](denique om. A ) aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci[*](loci ac templi αβ x ). causa est enim post urbem conditam haec inventa sola in qua omnes sentirent[*](sentirent lox: sentire α tu: sentiunt αβ: sentire videmus Nohl (cf. § 19)) unum atque idem praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire voluerunt.

hosce ego homines excipio et secerno libenter, neque in improborum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. ceteri vero, di immortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt! quid ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita summam ordinis consilique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit. quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem esse conversos.

omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et[*](et et hoc αβ l2x ) commune patriae solum cum[*](cum ox: non h (om. non post cui): om. cett. ) sit carum tum vero dulce atque iucundum? operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere qui, sua virtute fortunam huius civitatis consecuti, vere[*](vere verum AV: om. αβ:) hanc suam patriam esse[*](esse om. αβ, post suam hab. a, post iudicant t ) iudicant quam quidam[*](quidam αβ hl: qui (quã V) cett. ) hic nati, et summo nati loco[*](loco nati αβ o ), non patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt. sed quid ego hosce ordines atque homines[*](hosce ordines atque homines V: huiusce ordinisque homines A: huiusce ordinis hominesque a: huiusce ordinis homines (om. homines u) l αγ: hosce homines ordinesque αβ h: hosce ordines hominesque i ) commemoro quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae defendendam excitavit? servus est nemo, qui modo[*](modo nunc modo AV: non modo ah ) tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum[*](tantum quantum αβ ho ) audet[*](audeat αβ ) et quantum[*](quantum αβ l1x: in quantum cett. ) potest conferat ad salutem[*](communem post salutem add. αβ h, ante salutem x ) voluntatis.

qua re si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum[*](illum suum αβ l2x ), qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. multo vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo[*](immo cod. Oxon. Dorvill. 79 sup. lin., et unus cod. Halmii: nisi cett. ) vero — id enim potius est dicendum — genus hoc universum amantissimum est oti. etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?

quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt: vos ne populo Romano deesse videamini providete. habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad vitam suam sed ad salutem vestram reservatum. omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate[*](voluntate voluntate studio virtute αβ x ), voce consentiunt. obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omnium[*](omnibus x ), de sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est.