In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non humanae et[*](et α h: ac αβγ ) tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt[*](obligurierunt cod. Mureti ); res eos iam pridem[*](pridem deseruit add. ao2: defecit add. x2 ), fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia libido permanet[*](manet αβ x ). quod si in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios[*](ebrios α h: ebriosos αβγ ) sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi[*](mihi om. αβ ) accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.

quibus ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropinquare. quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa saecula propagarit rei publicae. nulla enim est[*](est enim V αβγ ) natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt[*](intus insidiae sunt om. CAV ), intus inclusum periculum est, intus est hostis. cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere[*](manare Manutius ). proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem[*](et in eadem in eadem AVo ) mente permanent, ea quae merentur exspectent.

at etiam sunt qui dicant, Quirites[*](Quirites om. αh ), a me eiectum esse Catilinam[*](eiectum esse Catilinam scripsi: in exsilium ante esse add. α, post Catilinam h, ante eiectum cett. ). quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem qui haec loquuntur. homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit[*](paruit, ivit graevius ). quin [*](quin scripsi: qui AVo2: quid ut ah: qui (quod o1) ut cett.: fort. Quirites) hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi[*](convocavi α ho: vocavi cett. ), rem omnem ad patres conscriptos detuli. quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt.

hic ego vehemens ille consul qui verbo civis in exsilium eicio quaesivi a Catilina in[*](in an α h et Schol. Gron.: an in o: om. Priscian. K. iii. 249, 275) nocturno conventu ad Laecam fuisset necne. cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset[*](ubi fuisset om. x et Priscian. K. iii. 250), quid in proximam[*](in proxima αβ x: proxima Priscian. ) constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta edocui. cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum securis, cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam cui ille etiam sacrarium[*](sacrarium x: scelerum post sacr. add. αhot, ante sacr. αβ ) domi suae fecerat scirem esse praemissam.

in exsilium eiciebam quem iam ingressum esse in bellum videram[*](videram AV: videbam cett. et Diomedes K. i. 470)? etenim, credo, Manlius iste centurio qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra confert[*](confert AVb: conferet cett. ). O condicionem miseram non modo administrandae verum etiam conservandae rei publicae! nunc si Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit, et ex[*](et ex ex αβ x: et o1 ) hoc cursu sceleris ac[*](ac α h: et cett. ) belli iter ad fugam atque in exsilium[*](atque exsilium Aah ) converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur: et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum[*](miserum timidum αβ hx (contra Priscian. K. iii. 246)), me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyrannum existimari velint!

est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. sed mihi credite, non est iturus. numquam ego ab[*](ab α: a cett. ) dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae[*](levandae x et Schol. Gron. ) causa ut Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo ne mihi sit invidiosum aliquando quod illum emiserim potius[*](potius om. CAV ) quam quod eiecerim. sed cum sint homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent?

quamquam isti qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc queruntur quam verentur. nemo est istorum tam misericors qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium quam queramur.

sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam fatetur se esse hostem, et quem[*](quem αγ: om. αβh ), quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? quos quidem ego, si ullo modo fieri possit[*](posset αβtux et Schol. ), non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam me[*](si iam me scripsi: si a me CAh: si me cett. ) audire volent[*](volent α h: volunt αβγ ), intellego. exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque orationis meae, si quam potero, adferam.

Vnum genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima — sunt enim locupletes — voluntas vero et causa impudentissima. tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem? quid enim exspectas? bellum? quid ergo? in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putes[*](putes α(C1)h: putas cett. (C2))? an tabulas novas? errant qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae novae proferuntur[*](proferentur αγ ), verum auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi.

alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta re publica desperant perturbata se consequi[*](se consequi α h: consequi se αβγ ) posse arbitrantur. quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id[*](id post se hab. αβγ ) quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam ordinum [*](ordinum supplevi: om. codd. ), maximam multitudinem[*](maxima multitudine a: in maxima multitudine Halm ), magnas praeterea militum copias[*](militum copias α h: copias militum cett. ); deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. quod si iam sint id quod summo[*](cum summo C1αγ ) furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se[*](consules se α h: se consules cett. ) aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? non vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit[*](sit concedi α ) necesse?

Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est[*](iste est α h: est ipse cett. ) Manlius cui nunc Catilina succedit. hi [*](hi om. αβx ) sunt homines ex eis coloniis quas[*](quas α: quas Faesulas cett. ) Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ei sunt[*](ei sunt insunt Eberhard ) coloni qui se in [*](in Ernesti: om. codd. ) insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis[*](praediis praesidiis Aaou ) lectis[*](lectis α: lecticis cett. ), familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab[*](eis ab ab a: ab his h ) inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. quos ego utrosque[*](utrosque α h: Quirites (Quirites utrosque o2 cett. ) in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur.

quartum genus est sane varium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione[*](proscriptione α h: proscriptionibus αβγ defetigati A1tux1: defaet. a: defat. CA2 cett. ) bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. qui homines quam [*](quam Halm: om. codd. ) primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant. nam illud non intellego quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant[*](pereunt ah ) arbitrentur.

Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum. quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli[*](divelli ab eo αβγ ) possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere non possit. postremum autem genus est non solum numero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis, velis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae[*](vitae vita α h ) et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.

in his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur. hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt. qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. verum tamen quid sibi isti miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.

O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam! instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque exercitus. et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. iam vero urbes[*](urbes vires Muretus: arces Garatoni ) coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo.

sed si, omissis his rebus[*](rebus omnibus αγ ) quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis[*](Romanis R. α hls: R. P. b: R. populo oux ), urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam valde illi iaceant intellegere possumus. ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique[*](hinc denique hinc αγ (contra Isidorum Origg. ii. 21. 5)) aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia[*](copia bh et Isidorus: copiae cett. ) cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. in eius modi certamine ac proelio nonne, si[*](si α h: etiam si cett. ) hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari?

quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi[*](antea dixi ante cod. Mureti ), vestra tecta vigiliis custodiisque[*](custodiis vigiliisque αγ (cf. iii. 29)) defendite; mihi ut urbi sine vestro metu[*](metu mutu C: om. h: motu αβ x ) ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque provisum est. coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam[*](manum certissimam α h (cert. man. h): manum fortissimam certissimamque αβ: fortissimam manum et cert. o: maximam manum et cert. tux ) fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis[*](omnis eius oux ) motus conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis.

nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati[*](nati om. aαβ (contra Claud. Sac. K. vi. 445)) sunt cives, monitos[*](monitos eos hαγ : monitos esse Claud. Sac. ) etiam atque etiam volo. mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit[*](spectavit C ) ut id quod latebat erumperet. quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. nullus est portis[*](portae αγ ) custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt, conivere[*](conivere (commovere x) possum tux et Schol., Probus K. iv. 35, Claud. Sac. K. vi. 487: consulere sibi possunt cett. ) possum; qui vero se in urbe commoverit cuius ego non modo factum sed vel[*](sed vel bs: sed ne (ne quid o) α lo: sed hux ) inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis[*](consulem vigilantem h ), esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.

atque haec omnia sic agentur[*](agentur α h: agentur, Quirites cett. ) ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur. quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. sed si vis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur[*](videtur hαβux: videretur α ot ), ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis.

quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum immortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solebant, ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare debetis ut, quam urbem pulcherrimam florentissimam potentissimamque[*](florentissimam potentissimamque (-mamque et potent. o) Chαγ : florentissimamque AVaαβ ) esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant.