In Catilinam

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

quid? cum te[*](te α: tu te cett. ) Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin[*](sensistin α h: sensistine αβγ ) illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modo[*](non ego non modo Halm: ego non modo non V: ego non modo cett. ) audiam sed etiam videam planeque sentiam. recognosce mecum tandem[*](tandem mecum ah ) noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. dico te priore nocte venisse inter falcarios — non agam obscure — in Laecae domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. num negare audes? quid taces? convincam, si negas. video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt.

O di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus[*](in qua urbe vivimus, quam rem p. habemus α h contra Donatum ad Ter. Andr. iv. 5. 51 et Mart. Cap. (Rhet. M. p. 471))? hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro[*](nostro Aah: nostrum Vαβγ ) omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis[*](de orbis α h: orbis αβγ ) terrarum exitio cogitent. hos [*](hos α h: hosce αβγ ) ego video consul et de re publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partis Italiae, statuisti quo quemque proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum[*](paulum α: paululum hαβγ ) tibi esse etiam nunc morae, quod[*](quoad Hirschfelder ) ego viverem. reperti sunt duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se[*](se α h : sese αβγ ) illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lecto[*](lecto AVt, Probus K. iv. 29, Claudius Sac. K. vi. 481: lectulo cett. ) interfecturos esse[*](esse om. a ) pollicerentur.

haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meam[*](meam om. α ) maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberaveris[*](liberaveris Lambinus: liberaberis AV: liberabis cett. ), modo[*](modo AV: dum modo cett. ) inter me atque te murus intersit. nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.

Magna dis immortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem[*](horribilem terribilem V (voc. terribilem post gratia hab. A)) tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. quam diu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam.

nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam[*](Italiam α: Italiam denique hαβγ ) totam ad exitium et[*](et α h: ac αβγ ) vastitatem vocas. qua re, quoniam id quod est primum, et quod huius imperi disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id quod est ad severitatem lenius, ad[*](lenius ad ah: lenius et ad cett. ) communem salutem utilius. nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum[*](tuorum comitum del. Halm ) magna et perniciosa sentina rei publicae. quid est, Catilina?

num dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas? exire ex urbe iubet consul hostem. interrogas me, num in exsilium? non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit[*](non oderit te ante non add. at, post non h ). quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama[*](haeret in fama Ant. Augustinus: haeret (inhaeret h) infamiae (-ia a) codd.: inhaeret in fama Madvig )? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit[*](afuit V: abfuit cett. )? cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti?

quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum[*](locum α h: domum αβγ ) vacuefecisses[*](vacuefecisses vacuumfecisses a: vacuefecisti h ), nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti[*](cumula visti Wüst: cumulasti codd. )? quod ego praetermitto et facile patior sileri[*](sileri aho: om. cett. ), ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendere[*](proximis Idibus tibi impendere Aah: impend. tibi (tibi impend.) prox. Id. cett. ) senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam[*](tuam om. AV ) difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.

potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum[*](horum esse h: horum ot ) neminem qui nesciat[*](qui nesciat qui sciat A1: quin sciat a: qui non sciat h ) te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum[*](tuum om. ao1u ) sed Fortunam[*](fortunam vulg. ) populi Romani obstitisse? ac iam illa omitto — neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea — quotiens tu me designatum, quotiens vero[*](quotiens vero om. a: quotiens me bs: quotiens h ) consulem interficere conatus es![*](conatus es voluisti αβ x ) quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil agis[*](nihil agis om. αβo1tx ), nihil adsequeris[*](adsequeris AV: adsequeris, nihil moliris cett. (cf. § 8)), neque tamen conari ac velle desistis.

quotiens[*](quotiens α h: quotiens vero cett. ) iam tibi[*](tibi iam ah ) extorta est ista sica de manibus, quotiens excidit casu aliquo et elapsa est![*](elapsa est tamen ea carere diutius non potes add. codd. (ex § 24), del. Heumann ) quae quidem quibus abs te initiata sacris ac[*](ac aut (ut V) AV ) devota sit nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. nunc vero quae tua est ista vita? sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. venisti paulo ante in senatum. quis te ex hac tanta frequentia, tot ex[*](totque ex a ) tuis amicis ac necessariis salutavit? si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo tibi[*](tibi α h: hoc tibi αβγ ) ferendum putas?

servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris[*](arbitrare V: arbitraris. e. A )? et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium oculis conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas quorum mentis sensusque volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? si te parentes timerent atque odissent tui neque eos[*](neque eos nec eos bs: neque illos V ) ratione ulla[*](ratione ulla α h: ulla ratione αβγ ) placare posses, ut opinor[*](tu opinor Cobet ), ab eorum oculis aliquo concederes. nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac[*](odit ac om. α ) metuit et iam diu nihil te[*](diu nihil te CAV: diu de te nihil a: de te diu nihil t: diu nihil de te cett. ) iudicat nisi de parricidio suo cogitare: huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces?

quae tecum, Catilina, sic agit[*](agit ait ahlou ) et quodam modo tacita loquitur: ‘nullum iam aliquot annis facinus exstitit[*](existit CAV ) nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones verum etiam ad evertendas[*](evertendas ou: evincendas αβ x: vincendas α t: devincendas h ) perfringendasque valuisti. superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen ut potui tuli; nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.’

haec si tecum, ut[*](ut ita ut aho2 ) dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? quid, quod tu te[*](tu te CAVb: tu te ipse cett. ) in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad[*](ad α, Servius ad Aen. i. 24: apud cett. ) Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti. cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, quia[*](quia α h: qui αβγ ) magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum[*](M. Metellum Metellum α: M. Marcellum cett. ) demigrasti, quem tu videlicet et[*](te om. a ) ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se ipse[*](ipse α: ipsum cett. ) iam dignum custodia iudicarit?

quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare? ‘refer’ inquis ‘ad senatum’; id enim postulas et, si hic ordo placere sibi[*](placere sibi CAV: om. sibi a: sibi placere cett. ) decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. egredere ex urbe[*](ex urbe de urbe t: de turba CAV ), Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. quid est? ecquid attendis, ecquid[*](quid est α: quid est Catilina cett. ) animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent. quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?