Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
[*](Fragmenta (a Niebuhrio ex P edita, supplementa sunt Niebuhrii, nisi aliter indicatum est))* * * aret. itaque non senatus in ea causa cognoscenda me agente diligentior aut inclementior fuit quam vos universi, cum orbis terrae distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, vocibus repudiavistis.