Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
'quid iam ista C. Mario,' inquit, 'nocere possunt, quoniam sensu et vita caret?' itane vero? tantis in laboribus C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam vitae termini postulabant spe atque animo de se et gloria sua cogitasset? at, credo, cum innumerabilis hostium copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. non est ita, Quirites; neque quisquam nostrum in rei publicae periculis cum laude ac virtute versatur quin spe posteritatis fructuque ducatur. itaque cum multis aliis de causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae videntur esse, tum maxime quod optimi et sapientissimi cuiusque animus ita praesentit in posterum ut nihil nisi sempiternum spectare videatur.