Pro C. Rabirio Perduellionis Reo Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
nunc de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui tui morte dicemus. arguis occisum esse a C. Rabirio L. Saturninum. at id C. Rabirius multorum testimoniis, Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum esse docuit; ego autem, si mihi esset integrum, susciperem hoc crimen, agnoscerem, confiterer. Vtinam hanc mihi facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare, C. Rabiri manu L. Saturninum, hostem populi Romani, interfectum!—nihil me clamor iste commovet sed consolatur, cum indicat esse quosdam civis imperitos sed non multos. numquam, mihi credite, populus Romanus hic qui silet consulem me fecisset, si vestro clamore perturbatum iri arbitraretur. quanto iam levior est acclamatio! quin continetis vocem indicem stultitiae vestrae, testem paucitatis!