De Lege Agraria
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
omni hoc ratione vobis confirmare possum, Quirites, hoc animo me ad legendam legem cognoscendamque venisse ut, si eam vobis accommodatam atque utilem esse intellegerem, auctor eius atque adiutor essem. non enim natura neque discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod habet susceptum consulatus cum tribunatu, quia persaepe seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes consules obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libidini restitit consulari. non potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem facit.
itaque hoc animo legem sumpsi in manus ut eam cuperem esse aptam vestris commodis et eius modi quam consul re, non oratione popularis et honeste et libenter posset defendere. atque ego a primo capite legis usque ad extremum reperio, Quirites, nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud actum nisi uti x reges aerari, vectigalium, provinciarum omnium, totius rei publicae, regnorum, liberorum populorum, orbis denique terrarum domini constituerentur legis agrariae simulatione atque nomine. sic confirmo, Quirites, hac lege agraria pulchra atque populari dari vobis nihil, condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum, per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis custodemque esse voluerunt, reges in civitate constitui.
quae cum, Quirites, exposuero, si falsa vobis videbuntur esse, sequar auctoritatem vestram, mutabo meam sententiam; sin insidias fieri libertati vestrae simulatione largitionis intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore et sanguine maiorum vestrorum partam vobisque traditam libertatem nullo vestro labore consule adiutore defendere. primum caput est legis agrariae quo, ut illi putant, temptamini leviter quo animo libertatis vestrae deminutionem ferre possitis. iubet enim tribunum plebis qui eam legem tulerit creare xviros per tribus xvii, ut, quem viiii tribus fecerint, is xvir sit.
hic quaero quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit ut populus Romanus suffragio privaretur. totiens legibus agrariis curatores constituti sunt iiiviri, vviri, xviri; quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per xxxv tribus creati sint. etenim cum omnis potestates, imperia, curationes ab universo populo Romano proficisci convenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad populi fructum aliquem et commodum, in quo et universi deligant quem populo Romano maxime consulturum putent, et unus quisque studio et suffragio suo viam sibi ad beneficium impetrandum munire possit. hoc tribuno plebis potissimum venit in mentem, populum Romanum universum privare suffragiis, paucas tribus non certa condicione iuris, sed sortis beneficio fortuito ad usurpandam libertatem vocare.
'
item,' inquit, '
eodemqve modo,' capite altero, '
vt comitiis pontificis maximi.' ne hoc quidem vidit, maiores nostros tam fuisse popularis ut, quem per populum creari fas non erat propter religionem sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti voluerint populo supplicari. atque hoc idem de ceteris sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus plebis, vir clarissimus, tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare non poterat, ut minor pars populi vocaretur; ab ea parte qui esset factus, is a conlegio cooptaretur.
videte quid intersit inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissimum, et P. Rullum qui temptavit, ut opinor, patientiam vestram, cum se nobilem esse diceret. Domitius, quod per caerimonias populi fieri non poterat, ratione adsecutus est, ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret, populi ad partis daret; hic, quod populi semper proprium fuit, quod nemo imminuit, nemo mutavit quin ei qui populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo beneficium quam darent, id totum eripere vobis atque e manibus extorquere conatus est. ille, quod dari populo nullo modo poterat, tamen quodam modo dedit; hic, quod adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere conatur.
quaeret quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia quid spectarit. non defuit consilium; fides erga plebem Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram vehementer defuit. iubet enim comitia xviris habere creandis eum qui legem tulerit. hoc dicam planius: iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere comitia Rullum. nondum reprehendo; video fecisse alios; illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat videte. habebit comitia, volet eos renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant posse.
sortietur tribus idem Rullus. homo felix educet quas volet tribus. quos viiii tribus xviros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. atque hi, ut grati ac memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se denegare. quos tandem igitur xviros fieri volt? se primum. qui licet? leges enim sunt veteres neque eae consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas curatiove mandetur.
etenim si populo consulis, remove te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire. nam hoc quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiae. quis legem tulit? Rullus. quis maiorem partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. quis comitiis praefuit, quis tribus quas voluit vocavit nullo custode sortitus, quis xviros quos voluit creavit? idem Rullus. quem principem renuntiavit? Rullum. vix me hercule servis hoc eum suis, non modo vobis omnium gentium dominis probaturum arbitror. optimae leges igitur hac lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi sua curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis spoliata comitia habebit, quos volet atque in eis se ipsum renuntiabit, et videlicet conlegas suos ascriptores legis agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in indice et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt communi cautione atque aequa ex parte retinentur.
at videte hominis diligentiam, si aut Rullum illud cogitasse aut si Rullo potuisse in mentem venire arbitramini. viderunt ei qui haec machinabantur, si vobis ex omni populo deligendi potestas esset data, quaecumque res esset in qua fides, integritas, virtus, auctoritas quaereretur, vos eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium principem delaturos. etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in xviris faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse intellegebant.
itaque excipitur hac lege non adulescentia, non legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non magistratus ullus aliis negotiis ac legibus impeditus, reus denique quo minus xvir fieri possit, non excipitur; Cn. Pompeius excipitur, ne cum P. Rullo—taceo de ceteris —xvir fieri possit. praesentem enim profiteri iubet, quod nulla alia in lege umquam fuit ne in eis quidem magistratibus quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset, illum sibi conlegam ascriberetis custodem ac vindicem cupiditatum. hic, quoniam video vos hominis dignitate et contumelia legis esse commotos, renovabo illud quod initio dixi, regnum comparari, libertatem vestram hac lege funditus tolli.