Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M.(Marcum) et N.(Numerium) Aurios[*](M. et N. Aurios P: M. Aurium et Numerium Aurium aa: M. et Num. Aurios Mm) et Cn.(Gnaeum) Magium[*](Cn. Numerium aa, ita mox) et filiam magiam nuptam Oppianico. M.(Marcus) Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q.(Quinti) Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum fuit in ergastulo[*](in ergastulo fuit P). N. autem Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Cn.(Gnaeum) Magium fratrem[*](fratrem Pa: fratrem suum Mm) reliquit. postea magia, uxor Oppianici, mortua est. postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius Cn.(Gnaeus) Magius est mortuus[*](mortuus est Sba). is heredem fecit[*](heredem fecit PSa: fecit heredem Mm) illum adulescentulum[*](adolescentulum Sb2s: adolescentem cett.) Oppianicum, sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. interim venit[*](interim venit intervenit Sa) index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, M.(Marcum) Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute.

mulier amissis liberis, cum unius reciperandi fili[*](reciperandi filii PSa: filii reciperandi Mm) spes esset ostentata, omnis suos propinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. haec cum agere instituisset, oppressa morbo est. itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS[*](HS P: om. Mma CCCC P: CCCLIII Mm: quadraginta aa) cccc milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis[*](iis Garatoni: his Mma) diebus paucis est mortua[*](mortua est Sa). propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M.(Marcum) Aurium[*](M. Sa: om. Mm) cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.

interim Oppianicus ut erat, sicuti[*](sicut Sa) multis ex[*](ex multis P) rebus reperietis, singulari scelere et audacia, per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit, deinde ipsum M. Aurium[*](M. Balter: om. Mma) non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. illi autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius adulescentis[*](adolescentis PSa: adolescentis propinquos Mm) suosque necessarios, mittunt sibi difficilem esse investigandi rationem, quod[*](quod cum Sb2a) intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. quas litteras A.(Aulus) Aurius[*](A. Msy: M. b: om. PSa), vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus[*](perpropinquus PSy2t: propinquus Mms), in foro palam multis[*](multis PSy2a: om. Mm) audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M.(Marcum) Aurium esse[*](esse PSa: om. Mm) comperisset, delaturum esse testatur.

interim brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum[*](in Galliam a) profecti Larinum revertuntur; interfectum[*](et interfectum Sy2a) esse M.(Marcum) Aurium nuntiant[*](nuntiant Sa: renuntiant Mm). animi non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur. itaque cum A.(Aulus) Aurius is[*](cum A. Aurius is S: cum Maurius is P: cum Aurius is s: cum is t: cum A. Aurius Mm) qui antea denuntiarat clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se in castra clarissimi viri, Q.(Quinti) Metelli, contulit.

post illam autem fugam[*](autem fugam Sa: fugam autem Mm) sceleris et conscientiae testem numquam se iudiciis, numquam legibus[*](numquam se... legibus om. a, del. Baiter), numquam inermem[*](inermen Sbya: inermum Ms) inimicis[*](se inimicis Sa) committere ausus est sed per illam L.(Lucii) Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant sustulit; se a Sulla et alios praeterea tris[*](alios praetera tres (om. praeterea b1) Mm: tres praeterea a) factos esse dixit et ab eodem sibi esse imperatum ut A.[*](A. Halm: om. Mma) Aurium illum qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum A.[*](A. Mommsen: om. Mma) Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebantur[*](tenebantur a). his rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur[*](arbitretur Weiske: arbitraretur Mma)? atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.

primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere, habiti matrem — illam cuius virum A.[*](A. om. Sa) Aurium occiderat — concupivit. Vtrum impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite.

petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum[*](domum Sy: dextram s: om. Mb) viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris[*](ille tres Sa: tres ille Mm) filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo[*](domo quoquo modo Orelli) sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius Papia[*](Pappia Sa) natus Teani[*](Teani Teano Bb2y2a, Arusianus (K. vii. 455): Teani Apuli Mb1), quod abest ab[*](ab M, Arusianus: a ma) Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis[*](publicis om. a) aut festis diebus antea non solebat. mater misera nihil[*](misera nihil mali Sa: nihil mali misera Mm) mali suspicans mittit. ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico valens[*](hora und. cum valens in publico a) visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est.

atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime[*](optime Sa: optima Mm) confirmato[*](confirmata b2), nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse[*](esse aa: om. Mm) delenitam videret. ita, quod[*](ita quod b2sya: itaque SMb1: itaque quod Naugerius (cf. §190)) ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse[*](esse solent Sa), ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.

Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos. quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his[*](iis a) de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum? vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multavit, auditis non[*](non sine b2y2s) ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter[*](breviter Sa: breviter a me Mm) strictimque dicuntur. illi audiebant de eo de quo[*](eo de quo eo... quo B: eo quo a) iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem omnes[*](omnes aa: om. Mm) oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P.(Publio) Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur.

et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit[*](posset Sa) Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem? acervatim reliqua iam[*](reliqua iam SBs: iam reliqua cett.), iudices, dicam ut ad ea quae propiora[*](propiora b2s: propriora SBMb1y) huiusce[*](huiusce Sa: huius Mm) causae et adiunctiora sunt perveniam. vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem[*](mortuum hominem Sa) sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius habiti fuit[*](fuisset Sa), cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori[*](emori Sa: mori Mm) nec diutius vixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. et ad hanc mortem[*](mortem Sa: mortem tam Mm) repentinam vocemque[*](vocemque My: vocesque bsy2a) morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. eodemque veneno C.(Gaium) Oppianicum fratrem necavit.

neque est hoc satis; tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur[*](putaretur aa: videretur Mm), mulierem veneno interfecit ut una illud[*](illud Sya: illa Mb: cum illa s, Lambinus) quod erat ex fratre conceptum necaretur. post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo mortis[*](mortis del. Gruter), cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a natura lucem[*](lucem Sa: propriam lucem Mm) accipere potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil[*](clausum nihil om. s1) sanctum esse posse a[*](a Sa: om. Mm) cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissent[*](custodiae... potuissent SBa: custodia... potuisset Mm).

memoria teneo Milesiam quandam mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis[*](secundis om. SBa (contra Quintil. viii. 4. 11)) accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; nec[*](nec Sa: neque Mm) iniuria quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae civem sustulisset. quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem[*](mortem vim Quintil.) atque cruciatum. ceteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus est qui in uno corpore pluris[*](plures PMm: multos Sy2a) necaret.

itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset[*](cognosset P: cognoscet M: cognosceret m) avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn.(Gnaeus) Magius[*](Cn. Numerius aa), isque, cum[*](isque cum P: is qui at: isque Mms) gravi morbo adfectus esset[*](esset Halm: esset et Mma), heredem illum sororis suae filium faceret, amicis adhibitis[*](amicis adhibitis Mma: adhibitis amicis P) praesente matre sua Dinaea uxorem suam interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam — quae tum ei mulieri socrus erat — quoad pareret habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et[*](servare et P: servaret ut Mma) salvum parere posset[*](possit Ss). itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset[*](esset erit aa); ab[*](ab a Sb1) secundo herede nil legat. quid de Oppianico suspicatus sit videtis;

quid iudicarit[*](iudicaverit Sy2a) obscurum non est. nam cuius[*](cuius PSa: cum eius Mm) filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. quid Oppianicus fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis non[*](non aa: om. Mm) longe animo prospexisse morientem. quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset[*](esset erit aa), eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est. quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur;

attendite exitum. quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.

quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit[*](recenti re fuit P: fuit recenti aa: recenti re (om. re b1y1) Mm omnium Ms: in omnium y2a (? S): omni b1: omni omnium b2) et quam omnium sermone celebrata! fuit Avillius quidam Larino[*](Larino PSa: Larinas Mm) perdita nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum excitandas[*](exercitandas P) accommodata[*](accommodata Arusian. (K. vii. 452): accommodatus Mma). qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. ratio excogitata Larini est, res translata Romam[*](Romae SBs); inire[*](inire Pb2y: iniri Mb1sa) enim consilium facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse[*](posse se Mommsen) arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus. hos vestigiis Oppianicus consecutus[*](secutus a) est. iam ut Romae vixerint, quibus conviviis[*](quibus conviviis om. a), quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico longum est dicere mihi, praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae familiaritatis cognoscite.

cum esset adulescens apud mulierculam quandam atque ubi[*](ubi P: ibi Mma) pernoctarat[*](pernoctarat Müller: pernoctaret Mma) ibi diem[*](ibi diem Pa: ibidem S: et ibidem s: et ibi diem Mby) posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum qui neque Asuvium neque Avillium nossent adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi nomine obsignato disceditur[*](discedit ba). Avillius ilico convalescit; Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur.

qui cum unum iam et alterum diem desideraretur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q.[*](Q. om. a) Manli[*](Manli (-ii) PSa: Manilii Mm) qui tum erat triumvir constituunt. atque illic[*](illic Sa: ille Mm) continuo nullo teste, nullo indice recentis[*](recentis om. s) malefici conscientia perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit Asuviumque a sese[*](a sese Sy2a: ab se Mm) consilio Oppianici interfectum fatetur. extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio;

index Avillius ex altera parte coram tenetur. hic quid iam[*](quid iam Sa: iam quid Mm) reliqua quaeritis? Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueritia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat, sed ex[*](sed ex ex a) petulanti atque improbo scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus erat tum[*](tum triumvir Reid) suffragiis populi pervenerat. itaque tum cum[*](tum cum aa: rem cum Mm: cum B, Baiter) Oppianico transigit, pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam[*](et tam aa: et Mm) manifestam relinquit[*](reliquit Sa). ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum[*](Asuvianum Mm: Avillianum aa) cum testibus multis tum vero illius testamento[*](illius testamento scripsi: illius Avillii St: indicio (indiciis s2 in ras.) Avillii cett. comprobatur aa) comprobabatur; in quo[*](in quo adlegatos add. S (e nota marginali a legato, i. e. a testamento, credo, ortum): inter (ad inter b1) adlegatos add. Mm: ad (om. ad y2) inter allegatum add. b2y2: alligatum add. a) Oppianici nomen primum esse constabat, eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio circumventum esse dicitis.

quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam cui tu es heres pater tuus non manifesto necavit? ad quam cum adduxisset medicum illum suum iam cognitum et saepe victorem per quem interfecerat plurimos[*](per... plurimos del. Lambinus) mulier exclamat se ab eo nullo modo velle curari[*](curari velle aa) quo curante omnis suos[*](omnes suos aa: suos omnes Mm) perdidisset. tum repente Anconitanum quendam, L.(Lucium) Clodium, pharmacopolam circumforaneum[*](foranum (-eum B) SBa) qui casu tum Larinum venisset adgreditur et cum eo HS duobus[*](HS OOOO??? Mm: duo milia aBa: duobus milibus HS Müller) milibus, id quod ipsius tabulis est[*](ipsius tab. est SBb1a: ipsius tab. tum est Mm: est ipsius tab. tum b2y) demonstratum, transigit. L.(Lucius) Clodius, cum[*](cum Sy2a: qui Mm) properaret, cui fora multa restarent, simul atque introductus est rem confecit; prima[*](prima una B) potione mulierem sustulit neque postea Larini punctum est temporis commoratus. eadem hac Dinaea testamentum faciente,