Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

est enim sapientis iudicis[*](iudicis meminisse se hominem add. b2y2a (?S)) cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogat[*](cogat om. a) cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. cum haec sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse[*](reputare solum esse Sa: putare esse solum Mm) nec[*](nec Sb: neque cett.) sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnis amovere maximique[*](maximique Manutius: maximeque codd.) aestimare conscientiam mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae a[*](a Sbs: ab cett.) nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus.

haec si T.(Titus) Attius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere. quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei[*](rei Sa: rei publicae Mm) dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor. reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi[*](fingenda esse sibi a (S ?): sibi fingenda esse Mm) et proferenda ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent. atque ut existimetis me necessario[*](me necessario Sa: necessario me Mm) de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerint[*](potuerint Sa: potuerunt Mm) brevissime esse defensa.