Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

ego vero si quid eius modi dixi, neque cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei quam iudici et auctoritatis fuit. cum enim accusarem et mihi initio proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnis offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam rem quae tam populariter esset agitata praeterire non potui. sed errat vehementer, si quis in orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur. omnes enim illae[*](illae SBs (om. t): illae orationes Mm) causarum ac temporum[*](temporis B) sunt, non hominum ipsorum aut[*](aut Sy2a: ac Mm) patronorum. nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem. nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae auctoritate nostra[*](auctoritate nostra Ma: nostra auctoritate m) constituantur sed quae ex re ipsa causaque ducantur[*](dicantur St).

hominem ingeniosum, M.(Marcum) Antonium, aiunt solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquam[*](numquam ullam Ss) orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare[*](negare SBa: se negare Mm) dixisse'; proinde quasi, si[*](quasi si aa: quasi Mm) quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus[*](mandarimus Sa: mandaverimus Mm), hominum memoria non comprehendatur. ego vero in isto[*](isto Mm: ipso Sa) genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi et sapientissimi, L.(Lucii) Crassi, auctoritatem sequor qui, cum Cn.(Gnaeum) Plancum[*](Cn. Cic. de Or. ii. 220: C. Sa, Quintil. vi. 3. 43: L. Mm) defenderet accusante M.(Marco) Bruto, homine in dicendo vehementi et callido, cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius[*](eius om. SBa) orationibus capita alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur.