Pro A. Cluentio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
Vnum etiam est quod me maxime perturbat[*](perturbat aa: conturbat Mm), cui loco respondere vix videor posse[*](vix videor posse Sy2a: posse vix videor Mm), quod elogium recitasti de testamento Cn.(Gnaei) Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod is ob[*](ob (ab t) aa: ad Mm) Oppianici condemnationem[*](condemn. Sy2a: damn. Mm) pecuniam accepisset. de cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam; hoc testamentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret[*](adiungeret aa: coniungeret Mm) quem diligebat. sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum censorium[*](censorium Sa, Quintil. v. 13. 33: censorum Mm) iudicium grave velis esse an Egnati. si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn.(Gnaeum) Egnatium quem tu gravem esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium[*](censorium Quintil.: censorum (-rem b2s) Mma), hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredavit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.
at enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium. quo modo? suscepit causam. an potuit rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis, populi concitator, rem[*](populi concitator rem scripsi: populi concitatorem S: populo concitato rem cett.) paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus diceretur[*](diceretur Sa: esse diceretur Mm), cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicae repudiari? at quid est decretum? quam iuste, quam sapienter, quam diligenter!
si qui sunt quorum opera factum sit ut iudicium publicum corrumperetur.Vtrum videtur id senatus[*](id senatus Sa: senatus id Mm) factum iudicare an, si factum sit, moleste graviterque ferre? si ipse A.(Aulus) Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ei dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis.