Pro A. Cluentio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

inridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae[*](ad Iuturnae b2y2s2: adiutura S: ad Diuturnae PMms1), quibus subscripsit reges ab se[*](a se Sba) in gratiam esse reductos. exagitabantur omnes eius[*](eius omnes a) fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. itaque tum Staienus cum idem defenderet quod Attius condemnatus est;

Cominii cum hoc agerent quod nos in tota causa[*](tota causahinc usque ad vv. non quaerunt (§107) defic. Mb1s: lac. supplet S in pag. insuta: supplem. hab. in mg. b, in mg. b, in textu xya) egimus probaverunt. quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, et,[*](est, et scripsi: est codd. (fort. si post Oppianicus supplendum)) cum ita constitutum sit ut[*](ut P: uti cett.) in illa[*](illa ulla S: nulla bxy2) culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperitur[*](reperietur P), Oppianici pecunia post iudicium factum ab[*](ab P: a cett.) iudice ablata est: potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?

ergo adhuc Iuni iudicium video esse eius modi ut incursionem potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium quam iudicium appellandum putem. quod si quis[*](quis P (?): qui mei) illud iudicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita sit[*](sit est Halm) cum Cluenti causa posse coniungi. illud igitur Iunianum per vim factum est, Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est, Staieni etiam pro Cluentio est. videamus ecquod[*](ecquod b2: et quod cett.) aliud iudicium quod pro Cluentio sit proferre possimus[*](possumus Ss). dixitne tandem causam C.(Gaius) Fidiculanius[*](Fidiculanius PS: Fidiculanus cett.) Falcula qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, id quod fuit in illo iudicio invidiosissimum, paucos dies ex subsortitione sedisset? dixit et bis quidem dixit. in summam enim L.(Lucius) Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Vno[*](unos S) iudicio multa est ab eo petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine. quia nulla in iudicio seditio neque vis nec[*](nec Sa: neque bxy) turba versata est, prima actione facillime est absolutus. non numero hanc absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam, sicut causam pecunia ob rem iudicandam[*](sicut causam pecunia ob rem iudicandam supplevi: om. codd. (pecuniam quam Staienus qui causam nusquam e. l. d. Naugerius)) capta nusquam[*](capta nusquam captanus quam S: causam nusquam Madvig) Staienus ea quidem[*](ea quidem Kayser: eadem codd.: ea de re Madvig) lege dixit. proprium crimen illud quaestionis eius non fuit.

Fidiculanius[*](Fidiculanus Sb) quid fecisse[*](fecisset Sx) dicebatur? accepisse a Cluentio HS cccc[*](accepisse... CCCC om. y1). cuius erat ordinis? senatorii. qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata sunt omnia. adducti[*](adducti by2a (cf. Fin. 1. 14): ad docti Sy1: at ducti x: addocti unus det.) iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset sed, aliud si[*](aliud si Halm: aliud is (si is t) codd.: si aliud is Beroaldus) is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de eo facta esse constaret[*](constaret Naugerius (2): constarent codd, (cf. Rosc. Am. 118)), audire praeterea nihil debuisse.

tum etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari magno opere nolebant; a quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C.(Gaium) Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet.

Vter igitur facilius suae sententiae rationem redderet, isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in principem malefici lenem, in adiutores eius et conscios vehementissimum esse respondit[*](respondet cod. Graevii)? quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito quin ei[*](ii S: om. a) tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarint[*](declinarint mg. Lambini: declinarent codd.). qua re eorum qui absolverunt misericordiam non reprendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, qui absolvere eum quem nocentissimum cognorant et quem ipsi bis iam[*](iam sup. lin. hab. S, om. a) antea condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consili infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt.

ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus[*](nominibus Naugerius (2)) ipsis quod hi[*](hi Sa: ii bxy) fecerunt[*](fecerunt ba: fecerint Sxy) rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P.(Publio) Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? non absolvit. quis Q.(Quinto)[*](quis Q. by2a: quisque Sxy1) Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? ne is quidem absolvit. longum est de singulorum virtute ita[*](ita illa Torrentius) dicere, quaeque[*](quaeque iam scripsi: quae quia codd.) iam cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. qualis vir M.(Marcus) Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudiciorum[*](iudiciorum (-or- sup. lin.) S, Manutius: iudicum cett. (cf. §76)) disciplina, qualis L.(Lucius) Caulius mergus, M.(Marcus) Basilus[*](Basilus Lambinus: Basilius codd.), C.(Gaius) Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. ex eodem numero L.(Lucius) Cassius, Cn.(Gnaeus) Heius[*](Heius Mm: Heiutus (Hevi- a) Sa) pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. atque in[*](in b2y2a: ex Mm) his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P.(Publius) Saturius, in eadem sententia fuit.

O innocentiam Oppianici singularem! quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur. haec tum agente[*](agente Sa: agitante Mm) Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causam[*](totam causam Sa: causam totam Mm) reliquit; paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. quod si, per quos dies Iunium accusavit, Fidiculanium accusare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur.

iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. quod erat odium, di immortales! quae superbia, quanta ignoratio[*](ignoratio My1: ignorantia bsy2a) sui, quam gravis atque intolerabilis adrogantia! qui illud iam[*](iam Sa: etiam Mm) ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac defensioni suae condonatum[*](condonatum Mb2sy2: condemnatum Sb1y1a) esse Oppianicum; proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum in municipio suo nobilem, si honeste putasset eius modi causam posse defendi.

nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni sed in lautioris[*](lautioris SB laudatoris aut (om. aut b1y1) Mm) advocati loco viderat? qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L.(Lucii) Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat multitudinemque desuefactam iam[*](desuefactam iam Sa: iam desuefactam Mm) a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat[*](revocarat Sba: revocaverat Msy), idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis[*](fuit illis ipsis Baiter: suis ipsis Sa: suis illis ipsis fuit Mm) per quos in altiorem locum ascenderat!

neque iniuria. facite[*](facite Mm: fecit aBa) enim ut non solum mores et adrogantiam eius[*](et arrog. eius Sa: eius et (om. et by) arrog. Mm) sed etiam voltum atque amictum atque etiam[*](etiam aa: om. Mm) illam usque ad talos demissam purpuram recordemini. is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem ab[*](ab My: a bsa) subselliis ad[*](ad aa: in Mm) rostra detulit. et iam[*](et iam Mm: etiam aa) querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? nego usquam umquam fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus ita[*](ita sit ita SBa) vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est.

si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis[*](vitiis civis a) nobilissimus. Vt Quinctius — nihil enim dicam de ceteris — si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura[*](a Naugerius: in codd.) boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam. sed ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus[*](absolutus est s), tu qui iudicia[*](iudicia Sa: ea iudicia Mm) facta commemoras quid[*](quid S (?) a: quaero, quid Mm) tum esse existimas iudicatum? certe gratiis iudicasse.

at condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus omnibus[*](omnibus om. s) a L.(Lucio) Quinctio, tribuno plebis[*](trib. pl. Ss: om. cett.), vehementer erat et saepe vexatus. illa igitur omnia[*](omniafort. crimina) Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa iudices[*](iudices supplevi: om. codd. (cf. Rab. perd. 7, Pis. 94)) iudicaverunt[*](iudicaverunt (-arunt B) SBa: iudicia fuerunt Mm (cf. Zielinski p. 137)). esto, potuit esse innocens Falcula. iam ergo aliquis[*](aliqui a) Oppianicum gratiis condemnavit, iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent, iam potest[*](potest scripsi: putarer S (cum v. l. potuerunt): potuit Mm: putaretur b2y2a (Fuitne põt in archetypo? cf. §94). Cf. Quintil. vii. 1. 50 iam multum acti est. Potest aliquis non adfuisse et heres esse.) aliquis[*](aliqui Msa) ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratiis condemnasse[*](condemnasset Sy2a). verum, si innocens Falcula, quaero quis sit[*](quis sit b2: qui sit S (?) y2a: quis Ms) nocens; si hic gratiis condemnavit, quis accepit? nego rem esse ullam cuiquam[*](cuiquam Madvig: in quemquam Mma) illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta[*](non obiecta Sa: obiecta non cett.) sit, aliquid[*](aliquid Mma: nego aliquid Angelius: aut quicquam Madvig) fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum.

aut hoc iudicium reprehendas tu cuius accusatio rebus iudicatis nitebatur[*](nitebatur Sa: niti videbatur Mm) necesse est aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum gratiis condemnatum esse fateare. quamquam satis magno argumento esse debet quod ex tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. quid enim mihi damnatos ambitus conligitis alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus. nam si in ambitus iudiciis hoc eis[*](iis ba: his Msy) obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset.

deinde, si tanta vis fuit istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt? hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P.(Publio) Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo. numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis, eadem reo damnato adhibita est.

in litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si qua[*](si qua Ss: si quae cett.) in eum lis capitis inlata est, non[*](non non inviti Mommsen) admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur cum[*](cum quod S) de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. itaque et maiestatis absoluti sunt permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis[*](maiestatis aa: om. Mm) essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem[*](eos idem Baiter: eosdem Sa: eos illi Mm) iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium[*](iudicium om. Sa). Scaevola condemnatus est aliis criminibus frequentissimis Apuliae testibus. omni contentione pugnatum est uti[*](uti Sa: ut Mm) lis haec capitis aestimaretur. quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem[*](ab isdem Madvig) vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.

sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversio atque auctoritas censoria[*](animadversio atque auctoritas censoria Manutius: animadversionem atque auctoritatem censoriam Mma). qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba facienda[*](faciunda a) sunt, ut a me cum huiusce periculi tum[*](periculi tum periculo a) ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero vero, sicuti[*](sicuti Sa: sicuti et Mm) plerique vestrum[*](vestri a) sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis[*](officiis Manutius: officii Mma) constituta necessitudo[*](necessitudo Mm: consuetudo aa: censuit B) est[*](est om. a).

qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem[*](orationem Angelius: rationem Mma) meam non de illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum[*](cum Sa: om. Mm) fidem et diligentiam tum[*](tum eam S) vim animi libertatemque dicendi, ex[*](ex Sa: in Mm) hac mihi concedat ut tantum mihi sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim[*](possim Sa: possum Mm). A me tamen, ut aequum est, omnia caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius[*](huius Mm: eius Sa) defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut amicitia violata esse videatur.

video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. hic illud primum[*](illud primum Sa: primum illud Mm) commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. neque in re nota consumam tempus; exempli causa[*](exempli causa y2a (? S)) ponam illud unum[*](unum illud s), C.(Gaium) Getam, cum a L.(Lucio) Metello et Cn.(Gnaeo) Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea[*](esse ipsum postea Sa: ipsum postea esse Mm) factum et, cuius mores erant a censoribus[*](erant a censoribus Sa: a censoribus erant Mm) reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset.

nunc si quem Cn.(Gnaei) Lentuli aut L.(Lucii) Gelli libertus[*](libertum Ss1) furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse[*](ipse ille S) L.(Lucius) Gellius et Cn.(Gnaeus) Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ei[*](ei om. m) non modo in senatum redierunt sed etiam illarum[*](illarum om. Ms) ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt. neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset. quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa est[*](causa est praetermissa Zielinski p. 200). timoris enim causam[*](causam om. a), non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. itaque non solum illud ostendam quod iam videtis,