De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quae cum ita sint, C.(Gaii) Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. primum in te satis esse animi perseverantiaeque[*](perseverantiaeque constantiaeque d) arbitror; deinde, cum tantam multitudinem tanto cum[*](tanto cum H: cum tanto cett.) studio adesse videamus[*](videamus Hd: videmus ET iterum nunc HE: non iterum d (quantam... videmus om. T)) quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi[*](reficiendi H) facultate dubitemus? ego autem, quicquid est in me[*](est in me HE: in me est cett.) studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero testorque omnis deos,