De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
libenter haec coram cum Q.(Quinto) Catulo[*](coram que Catulo H) et Q.(Quinto) Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; norunt[*](norunt H: noverunt cett.) enim sociorum volnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. pro sociis vos contra hostis exercitus[*](exercitus H: exercitum cett.) mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit? qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a[*](qui a H, Heumann: qui se a cett.) pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum[*](qui ab... oppidorum H: om. cett.), qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.