De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
at enim[*](at enim inquit (om. inquit b1) novi nihil d) ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum. non dicam[*](dico d) hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta duasque[*](duasque duas Hs) urbis potentissimas quae huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque[*](atque et H) Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno C.(Gaio) Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso Cn.(Gnaeo) Pompeio in quo novi constitui nihil volt Q.(Quintus) Catulus quam multa sint nova summa Q.(Quinti) Catuli[*](summa Q. E: summaque Td: quae H) voluntate constituta recordamini.