De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
Falcidius, Q.(Quintus) Metellus, Q.(Quintus) Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur[*](gereretur H), in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat[*](debebat H: deberet cett.)? de quo legando consules spero ad senatum relaturos. qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum; neque me impediet cuiusquam iniquitas[*](iniquitas H: initia Schol.: inimicum edictum cett.) quo minus vobis[*](vobis fretus HE: fretus vobis cett.) fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam[*](audiam H: audeam cett.), de qua, ut ego[*](ego H: om. cett.) arbitror, isti ipsi qui minitantur[*](minitantur (muni-) H: minantur cett.) etiam atque etiam quid liceat considerabunt. mea quidem sententia, Quirites, unus A.(Aulus) Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn.(Gnaeo) Pompeio socius[*](socius vel paene par b2y2) ascribitur, propterea quod alter uni illud[*](illud id b1) bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit.