De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque[*](Persenque Hy: Persemque cett.) superarunt omnibusque[*](omnibusque om. H) navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque[*](simul in maritimis rebus homines exercitatissimosque vicerunt H), vicerunt, ei nullo in loco iam[*](iam om. H) praedonibus pares esse poteramus. nos qui[*](nos qui HE: nos quoque qui cett.) antea non modo Italiam tutam habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus[*](Delus HT: Delos Ed) tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portibus[*](portubus Eb) nostris sed etiam Appia iam via carebamus[*](provinciis... carebamus de provinciis... caperebamur (i. e. capiebamur, cf. §§33, 53) H). et eis temporibus nonne[*](nonne H: non cett.) pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere[*](escendere H: ascendere cett.), cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!