De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
testes nunc[*](nunc HE: om. cett.) vero iam omnes orae atque omnes terrae gentes[*](terrae gentes H: exterae gentes ac cett.) nationes, maria denique[*](maria denique H: denique maria cett.) omnia cum universa tum in singulis oris omnes sinus atque portus. quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse?
quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam[*](liberam om. H) per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut[*](multas audistis aut p) metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum? sed quid ego longinqua commemoro? fuit hoc quondam, fuit proprium[*](fuit proprium proprium H) populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. sociis ego vestris[*](ego vestris H: ego nostris Et: vestris ego dp) mare per hosce[*](hosce Hby: hos Et) annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam Brundisio[*](Brundisio H: a Brundisio cett. (cf. §35)) nisi hieme summa[*](hieme summa HE: summa hieme cett.) transmiserint? qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? mercatoribus mare tutum[*](mare tutum H: tutum mare cett.) non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint?
Cnidum aut[*](Cnidum aut quid aut d) Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus quibus vitam ac[*](ac HEt, Gellius 1. 7. 16: et pd) spiritum ducitis in praedonum fuisse potestate[*](potestatem Gellius) sciatis? an vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et[*](et H: ac E: atque cett.) plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus antea[*](antea H: antea ibi cett. (cf. Mil. §50)) bellum gesserat[*](gesserat Hpy: gesserant Ebt: gesserunt s) a praedonibus esse sublatos? nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressa[*](depressa Modius: deprehensa H: oppressa cett.) est? pro di immortales! tantamne[*](tantamne W (?), Hotoman: tantane cett.) unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ei[*](ei hi Hty, om. Ep) nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse[*](esse om. H) audiatis?
atque haec qua celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn.(Gnaeo) Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum mari[*](nondum... mari hoc loco hab. HEW, post venit tpd) Siciliam adiit, Africam exploravit, inde[*](inde in b1, Hotoman) Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit.
Inde cum se[*](cum se HE: se cum cett.) in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia Transalpina[*](Transalpina HE: Cisalpina pd (Transalpina... Achaiam om. t)) praesidiis ac navibus confirmata[*](confirmatis H), missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque[*](firmisque H) praesidiis adornavit, ipse autem ut Brundisio[*](Brundisio HEW: a Brundisio cett. (cf. §32)) profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt[*](huius se... dediderunt HE: huius... se dediderunt bp: huius... se dederunt (did- t) tsy). idem Cretensibus, cum ad eum usque in[*](usque in usque Hb1) Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque imperavit. ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn.(Gnaeus) Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.