De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.

Sulla huius virtute et[*](virtute et virtutis H) subsidio confessus est liberatam; testis[*](testis H: testis est cett., ita quater) Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli sed consili celeritate explicavit; testis Africa quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniam[*](iter in Hispaniam H, Madvig: inter Hispaniam E: in Hispaniam iter (om. iter t) cett.) Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum.