De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
satis multa mihi[*](multa mihi H: mihi multa cett.) verba fecisse videor qua re[*](qua re quale H) esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! nunc vero cum sit unus Cn.(Gnaeus) Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit[*](superavit Ht), quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit?