De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
quo tandem igitur[*](igitur H: om. cett.) animo esse existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter[*](propter Et: prope Hd: om. p adsint HEs: adsunt bty: absint codd. Vrsini) adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre possit, cum publicani familias maximas quas in salinis[*](salinis saltibus Hotoman (de Cappadociae salinis cf. Plin. N. H. xxxi. 7, §§73, 77, 82)) habent, quas in agris, quas in portibus[*](portubus Ebp) atque[*](atque in H: atque cett.) in custodiis magno periculo se habere arbitrentur? putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt[*](fructuosi sunt d (contra Arusian. K. vii. 474)) conservaveritis[*](conservaritis E: conservetis H (contra Arusian.)) non solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam calamitatis formidine liberatos?