Pro A. Caecina

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.

videtisne quot defensionibus eum qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores voluerint? hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione contendisset, inermis plane de sponsione certaret. ecquid igitur interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum in hoc sit additum '

cvm A. Caecina possideret
' necne? ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum dissimilitudo, ecquid auctoritas maiorum commovet? si esset additum, de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit? atque ego in hoc Caecinam non defendo;

possedit enim Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est, percurram tamen brevi ut non minus hominem ipsum quam ius commune defensum velitis. Caesenniam possedisse propter usum fructum non negas. qui colonus habuit conductum de Caesennia fundum, cum idem ex eadem conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia tum possidebat, cum erat colonus in fundo, post eius mortem heres eodem iure possederit? deinde ipse Caecina cum circuiret praedia, venit in istum fundum, rationes a colono accepit.

sunt in eam rem testimonia. postea cur tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat? ipse porro Caecina cur se moribus deduci volebat idque tibi de amicorum et de Aquili sententia responderat. at enim Sulla legem tulit. Vt nihil de illo tempore, nihil de calamitate rei publicae querar, hoc tibi respondeo, ascripsisse eundem Sullam in eadem lege: '

si qvid ivs non esset rogarier, eivs ea lege nihilvm rogatvm.
' quid est quod ius non sit, quod populus iubere aut vetare non possit? Vt ne longius abeam, declarat ista ascriptio esse aliquid; nam, nisi esset, hoc in omnibus legibus non ascriberetur.

sed quaero de te, putesne, si populus iusserit me tuum aut te meum servum esse, id iussum ratum atque firmum futurum. perspicis hoc nihil esse et fateris; qua in re primum illud concedis, non quicquid populus iusserit, ratum esse oportere; deinde nihil rationis adfers quam ob rem, si libertas adimi nullo modo possit, civitas possit. nam et eodem modo de utraque re traditum nobis est, et, si semel civitas adimi potest, retineri libertas non potest. qui enim potest iure Quiritium liber esse is qui in numero Quiritium non est?