Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
quid accusas, quid reprendis? nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum[*](possimus Cus. m. 1: corr. m. 2) existimare utrum ipse erret an vos[*](vos P: alios Cus. ) in errorem inducere[*](inducere Madvig: induci (ex -ici) Cus.: ducere P ) velit. quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur. reprehendis solutionis genus; eodem modo Hirtuleium dissolvisse publicae tabulae coarguunt. laudas illum quod dodrantarias tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae. nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes ad diversam veteris[*](diversam suppl. Niebuhr ) aeris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere sunt institutae. nam cum publicanis qui Africam, qui Aquileiense[*](Aquilei. Mommsen: Aquili. P ) portorium [*](por P: suppl. Niebuhr ) ---