In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! hucine tandem haec[*](haec Gell.: om. pk) omnia reciderunt ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fascis et securis haberet deligatus in foro virgis caederetur? quid? cum ignes ardentesque[*](ardentesque codd.: candentesque Iord., tamquam e q) laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat[*](inhibebat r al.: iniebat (b s. l.) p: leniebat Gell.), ne civium quidem Romanorum qui tum aderant fletu et gemitu[*](fletu gemituque Gell.) maximo commovebare? in crucem tu agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse diceret? nolui tam vehementer agere hoc prima actione, iudices, nolui; vidistis enim ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. statui egomet mihi tum modum et orationi meae[*](et orationi meae pk: orat. meae (om. et) d edd.: del. Eberh., Nohl) et C. Numitorio, equiti Romano, primo homini, testi meo; et Glabrionem[*](M'. Glabr. Mueller) id quod sapientissime fecit facere laetatus sum, ut repente consilium[*](consilio et testem codd.: corr. Hotom.) in medio testimonio dimitteret. etenim verebatur ne populus Romanus ab isto eas poenas vi repetisse videretur, quas veritus esset ne iste legibus ac vestro iudicio non esset persoluturus.

nunc quoniam iam[*](iam p: om. qrk) exploratum est omnibus quo loco causa tua sit et quid de te futurum sit, sic tecum agam. Gavium istum, quem repentinum speculatorem fuisse dicis, ostendam in lautumias Syracusis a te esse coniectum, neque id solum ex litteris ostendam Syracusanorum, ne possis dicere me, quia sit aliqui[*](aliq p: aliqui qr: aliquis edd.) in litteris Gavius, hoc fingere et eligere nomen, ut hunc illum esse possim dicere, sed ad arbitrium tuum testis dabo qui istum ipsum Syracusis abs te in lautumias coniectum esse dicant. producam etiam Consanos municipes illius ac necessarios, qui te nunc sero doceant, iudices non sero, illum P. Gavium quem tu[*](tu om. qrk) in crucem egisti civem Romanum et[*](et pk: om. qr) municipem Consanum, non speculatorem fugitivorum fuisse.

cum haec omnia quae polliceor cumulate tuis proximis[*](cumulatius et prolixius K. Busche)[*](tuis proximis p rell.: testibus productis Lamb., Nohl (i, §13)) plana fecero, tum istuc ipsum tenebo quod abs te mihi datur; eo contentum esse me[*](esse me p: me esse d edd.) dicam. quid enim nuper tu ipse, cum populi Romani clamore atque impetu perturbatus exsiluisti, quid, inquam, elocutus[*](elocutus pk: locutus d edd.) es? illum, quod moram supplicio quaereret, ideo clamitasse se esse civem Romanum, sed speculatorem fuisse. iam mei testes veri sunt. quid enim dicit aliud C. Numitorius, quid M. et P. Cottii, nobilissimi homines ex agro Tauromenitano, quid Q. Lucceius, qui argentariam Regi maximam fecit, quid ceteri? adhuc enim testes ex eo genere a me sunt dati, non qui novisse Gavium, sed se vidisse dicerent, cum is, qui se civem Romanum esse clamaret, in crucem ageretur. hoc tu, Verres, idem dicis, hoc tu confiteris, illum clamitasse se civem esse Romanum[*](Romanum esse q (Ziel. p. 198)); apud te nomen civitatis ne tantum quidem valuisse ut dubitationem aliquam crucis[*](crucis pk (e crudelissimi ortum, ut videtur; secl. aut om. edd. recc.): dilationem aliquam crucis Victoius), ut[*](ut om. d) crudelissimi taeterrimique supplici aliquam parvam moram saltem posset[*](possit p) adferre.

hoc teneo, hic haereo, iudices, hoc sum contentus uno, omitto ac neglego cetera; sua confessione induatur ac iuguletur necesse est. qui esset ignorabas, speculatorem esse suspicabare; non quaero qua suspicione, tua te accuso oratione: civem Romanum se[*](se om. pk) esse dicebat. si tu apud Persas aut in extrema India deprensus[*](depnsus p: deprensus qrk: deprehensus vulg.), Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud clamitares nisi te civem esse Romanum? et si tibi ignoto apud ignotos, apud barbaros, apud homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile et inlustre apud omnis nomen civitatis tuae profuisset, ille, quisquis erat, quem tu in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, cum civem se Romanum esse diceret, apud te praetorem[*](praet. populi Romani Eberh. (v, §§28, 136)) si non effugium ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione civitatis adsequi potuit?

homines tenues, obscuro loco nati, navigant, adeunt ad ea loca quae numquam antea[*](ante pk (iv, §§104, 132; v, §§20, 167): antea adierant neque Gell. i. 7, 2) viderunt, ubi neque noti esse iis quo venerunt, neque semper[*](semper om. pk) cum cognitoribus esse possunt. hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud civis solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum[*](rerum om. prk) societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed, quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futuram[*](futuram prk (futurum Gell. l. c.): esse futuram q).

tolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis, constitue nihil esse opis in hac voce, 'civis Romanus sum,' posse impune praetorem aut alium quempiam[*](quempiam pk: quemlibet d vulg.) supplicium quod velit in eum constituere qui se civem Romanum esse dicat, quod qui sit[*](qui sit Halm: quis d: eum quis pk: eum qui sit Richt., Eberh.) ignoret: iam omnis provincias, iam omnia regna, iam omnis liberas civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime patuit, civibus Romanis ista[*](ista pk: hac qr) defensione praecluseris. quid? si L. Raecium[*](Raecium Halm (§161 supra): Recium, Pretium codd.), equitem Romanum, qui tum erat[*](erat om. d: in Sicilia erat q) in Sicilia, nominabat, etiamne id magnum fuit, Panhormum litteras mittere? adservasses hominem custodiis Mamertinorum tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Raecius veniret; cognosceret hominem, aliquid de summo supplicio remitteres; si ignoraret, tum, si ita tibi videretur, hoc iuris in omnis constitueres, ut, qui neque tibi notus esset neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis Romanus esset, in crucem tolleretur.

sed quid ego plura de Gavio? quasi tu Gavio tum fueris infestus ac non nomini generi iuri civium hostis. non illi, inquam, homini sed causae communi libertatis inimicus fuisti. quid enim attinuit, cum Mamertini more[*](more Naugerius: nomine codd.) atque instituto suo crucem fixissent post urbem in via Pompeia, te iubere in ea parte figere quae ad fretum spectaret, et hoc addere,—quod negare nullo modo potes, quod omnibus audientibus dixisti palam,—te idcirco illum locum deligere, ut ille, quoniam se civem Romanum esse diceret, ex cruce Italiam cernere ac domum suam prospicere posset? itaque illa crux sola, iudices, post conditam Messanam illo in loco fixa est. Italiae conspectus ad eam rem ab isto delectus est, ut ille in dolore cruciatuque moriens perangusto fretu[*](fretu Gell. xiii. 21, 15: freto codd.) divisa servitutis ac libertatis iura cognosceret, Italia autem alumnum suum servitutis extremo summoque supplicio adfixum[*](adfixum Naugerius: defixum pk: fixum Nonius: ea fixum d) videret.

facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? verbo satis digno tam nefaria res appellari nullo modo potest. non fuit his omnibus iste contentus; 'spectet,' inquit, 'patriam; in conspectu legum libertatisque moriatur.' non tu hoc loco Gavium, non unum hominem nescio quem, sed[*](sed Severianus, Rhett. Lat. Min. p. 367: c. r. sed prk: civem Romanum sed edd.) communem libertatis et civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. iam vero videte hominis audaciam! nonne eum graviter tulisse arbitramini quod illam civibus Romanis crucem non posset in foro, non in comitio, non in rostris defigere? quod enim his locis in provincia sua celebritate simillimum, regione proximum potuit, elegit[*](eligit pk); monumentum sceleris audaciaeque suae voluit esse in conspectu Italiae, vestibulo Siciliae, praetervectione omnium qui ultro citroque s navigarent.

si haec non ad civis Romanos, non ad aliquos amicos nostrae civitatis, non ad eos qui populi Romani nomen audissent, denique si non ad homines verum ad bestias, aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplorare vellem, tamen omnia muta atque inanima[*](inanima Naugerius: inanimata RSY: inanimalia pk) tanta et tam indigna rerum acerbitate commoverentur. nunc vero cum loquar apud senatores populi Romani, legum et[*](et om. d) iudiciorum et iuris[*](et iuris RS: et om. pk) auctores, timere non debeo ne non unus iste civis Romanus illa cruce dignus, ceteri omnes simili periculo indignissimi iudicentur.