In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quid ais, bone custos defensorque provinciae? tu quos servos arma capere et bellum facere in Sicilia voluisse cognoras et de consili sententia iudicaras, hos ad supplicium iam more maiorum traditos[*](traditos et ad palum alligatos d (§§10, 11 supra)) ex media morte eripere ac liberare ausus es, ut, quam damnatis crucem servis fixeras, hanc indemnatis videlicet civibus Romanis reservares? perditae civitates desperatis iam omnibus rebus hos solent exitus exitialis habere, ut damnati in integrum restituantur, vincti solvantur, exsules reducantur, res iudicatae rescindantur. quae cum accidunt, nemo est quin intellegat ruere illam rem publicam haec ubi eveniant[*](eveniant RS: eveniunt p, veniunt d: haec ubi even. secl. Ern. Kays.); nemo est qui ullam spem salutis reliquam esse arbitretur.

atque haec sicubi facta sunt[*](facta sunt add. edd.: sicubi ita facta sunt p: sicubi facta sunt RSY) ita facta sunt ut homines populares aut nobiles supplicio aut[*](aut (ante nobiles) pd: ac RS (§34 infra)) exsilio levarentur, at non ab iis ipsis qui iudicassent, at non statim, at non[*](at non (ter) Lamb.: ut non (ter) RSp) eorum facinorum damnati quae ad vitam et ad[*](ad (ante fortunas) om. pd: ad omnium fort. SY) fortunas omnium pertinerent. hoc vero novum et eius modi est ut magis propter reum quam propter rem ipsam credibile videatur, ut homines servos, ut ipse qui iudicarat, ut statim e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnatos servos[*](servos del. Zielinski) quod ad omnium liberorum caput et sanguinem pertineret.

O praeclarum imperatorem nec iam cum M'. Aquilio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipionibus, Mariis conferendum! tantumne vidisse in metu periculoque provinciae! cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret, ne quis se commovere auderet, quantum terroris iniecit! comprendi[*](comprendi RS: comprehendi p vulg.) iussit; quis non pertimescat? causam dicere dominos; quid servo tam formidolosum? FECISSE VIDERI pronuntiat; exortam videtur flammam paucorum dolore ac morte restinxisse. quid deinde sequitur? verbera atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum ceterorum, cruciatus[*](cruciatus pd: et cruc. RSY) et crux. hisce omnibus suppliciis sunt liberati. quis dubitet quin servorum animos summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate praetorem ut ab eo servorum sceleris coniurationisque damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur?

quid? hoc in Apolloniensi Aristodamo, quid? in Leonte Imacharensi[*](Imacharensi Prisc.: macharensi codd.) non idem fecisti? quid? iste motus servitiorum bellique subita suspicio utrum tibi tandem diligentiam custodiendae provinciae an novam rationem improbissimi quaestus attulit? Halicyensis Eumenidae, nobilis hominis et honesti, magnae pecuniae vilicus cum impulsu tuo insimulatus esset, HS LX a domino accepisti, quod nuper ipse iuratus docuit quem ad modum gestum esset. ab equite Romano C. Matrinio absente, cum is esset Romae, quod eius vilicos pastoresque tibi in suspicionem venisse dixeras, HS DC[*](dc sine lineola RS: centies pd) abstulisti. dixit hoc L. Flavius, qui tibi eam pecuniam numeravit, procurator C. Matrini, dixit ipse Matrinius, dicit[*](dicit q: dicet pd: om. RS) vir clarissimus, Cn. Lentulus censor, qui Matrini honoris causa recenti negotio ad te litteras misit mittendasque curavit.

quid? de Apollonio, Diocli[*](Diocli pd: Dioclis RSY) filio, Panhormitano, cui gemino cognomen est, praeteriri potest? ecquid hoc tota Sicilia clarius, ecquid indignius, ecquid manifestius proferri potest? quem, ut Panhormum venit, ad se vocari et de tribunali citari iussit concursu magno frequentiaque conventus. homines statim loqui: 'mirabar quod Apollonius, homo pecuniosus, tam diu ab isto maneret integer; excogitavit nescio quid, nescio quid[*](nescio quid addidi: excog. nescio quid attulit RSY: attulit profecto excog. nescio quid p (sed p cum signis transp.) et sic Thomas del. excogitavit) attulit; profecto homo dives repente a Verre non sine causa citatur.' exspectatio summa omnium[*](omnium pd (Cluent. §75): hominum RSY (§75 infra)) quidnam id esset, cum exanimatus subito ipse accurrit cum adulescente filio; nam pater grandis natu iam diu lecto tenebatur.

nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret[*](diceret codd.: diceba(n)t Serv. ad Aen. xii. 717, Zielinski, p. 197); eum dicit coniurasse et familias concitasse, —is omnino servus in familia non erat,—eum statim exhiberi iubet. Apollonius adfirmare se omnino nomine illo servum habere neminem: iste hominem abripi a tribunali et in carcerem conici iubet. clamare ille, cum raperetur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam sibi esse in nominibus, numeratam in praesentia non habere. haec cum maxime summa hominum frequentia testificaretur, ut quivis intellegere posset eum, quod pecuniam non dedisset, idcirco illa tam acerba iniuria adfici—cum maxime, ut dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla coniectus est.

videte constantiam praetoris, et eius praetoris[*](et eius praetoris om. RSY) qui in his[*](his Sp: iis R: om. d) rebus non ita defendatur ut mediocris praetor, sed ita laudetur ut optimus imperator. cum servorum bellum metueretur, quo supplicio dominos indemnatos adficiebat, hoc servos damnatos liberabat: Apollonium, hominem locupletissimum, qui, si fugitivi bellum in Sicilia facerent, amplissimas fortunas amitteret, belli fugitivorum nomine indicta causa in vincla coniecit: servos, quos ipse de consili sententia[*](de consilii sententia Lamb.: de consilio RSY: cum consilio pd (fort. cum consilio... sine consilio)) belli faciendi causa consensisse iudicavit, eos sine consili sententia sua sponte omni supplicio liberavit.

quid? si aliquid ab Apollonio commissum est quam ob rem in eum iure animadverteretur, tamenne hanc rem sic agemus ut crimini aut invidiae reo putemus esse oportere si quo de homine severius iudicaverit? non agam tam acerbe, non utar ista accusatoria consuetudine, si quid est factum clementer, ut dissolute factum criminer, si quid vindicatum est severe, ut ex eo crudelitatis invidiam colligam. non agam ista ratione; tua sequar iudicia, tuam defendam auctoritatem, quoad tu voles; simul ac tute coeperis tua iudicia rescindere, mihi suscensere desinito; meo iure enim contendam eum qui suo iudicio damnatus sit iuratorum iudicum sententiis damnari oportere.

non defendam Apolloni causam, amici atque hospitis mei, ne tuum iudicium videar rescindere; nihil de hominis frugalitate, virtute, diligentia dicam; praetermittam illud etiam de quo ante[*](antea d (iv, §§104, 132; v, §167)) dixi, fortunas eius ita constitutas fuisse familia, pecore, villis, pecuniis creditis ut nemini minus expediret ullum in Sicilia tumultum aut bellum commoveri; non dicam ne illud quidem, si maxime in culpa fuerit Apollonius, tamen in hominem honestissimae[*](honestissimae (-ę) civ. honestissimum SD: honestissimae (-e) maximae (-e) civ. hon. RY: honestissimum civitatis honestissimae pd, civitatis suppl. in lac. p2 (iii, §56; v, §§117, 122): cf. Am. J. Ph. xxvi, p. 431) civitatis honestissimum tam graviter animadverti causa indicta non oportuisse.

nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta aetate et adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem numquam esse factam. etiam illud praeteribo, quotienscumque Panhormum veneris illo anno et sex mensibus— nam tam diu fuit Apollonius in carcere—totiens[*](ad te pd) te senatum Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacerdotibusque publicis[*](publicis om. p), orantem atque obsecrantem ut aliquando ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. relinquo[*](relinquam pd) haec omnia; quae si velim persequi, facile ostendam tua crudelitate in alios omnis tibi aditus misericordiae iudicum iam pridem esse praeclusos.

omnia tibi ista concedam et remittam; provideo enim quid sit defensurus Hortensius; fatebitur apud istum neque senectutem patris neque adulescentiam fili neque lacrimas utriusque plus s valuisse quam utilitatem salutemque provinciae; dicet rem publicam administrari sine metu ac severitate non posse; quaeret quam ob rem fasces praetoribus praeferantur, cur secures datae, cur carcer aedificatus, cur tot supplicia sint in improbos more maiorum constituta. quae cum omnia graviter severeque dixerit, quaeram cur hunc eundem Apollonium Verres idem repente nulla re nova adlata, nulla defensione, sine causa de carcere emitti iusserit; tantumque in hoc crimine suspicionis esse adfirmabo ut iam ipsis iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere permittam quod hoc genus praedandi, quam improbum, quam indignum, quamque ad magnitudinem quaestus immensum infinitumque esse videatur.