In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

itaque hoc nefario scelere concepto nihil postea tota in Sicilia neque sacri neque religiosi duxit esse; ita sese in ea provincia per triennium gessit ut ab isto non solum hominibus verum etiam dis immortalibus bellum indictum putaretur.Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, iudices, quod ab Aenea fugiente a Troia atque in haec loca veniente conditum esse demonstrant. itaque Segestani non solum perpetua societate atque amicitia, verum etiam cognatione se cum populo Romano coniunctos esse arbitrantur. hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum[*](cum (ante illa) om. p) Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata. fuit apud Segestanos ex aere Dianae simulacrum, cum summa atque antiquissima praeditum religione tum singulari opere artificioque perfectum. hoc translatum Carthaginem locum tantum hominesque mutarat, religionem quidem pristinam conservabat; nam propter eximiam pulchritudinem etiam hostibus digna quam sanctissime colerent videbatur.

aliquot saeculis post P. Scipio bello Punico tertio[*](bello Punico tertio codd.: del. Bake, Richter, Nohl) Carthaginem cepit; qua in victoria,—videte hominis virtutem et diligentiam, ut et domesticis praeclarissimae virtutis exemplis gaudeatis et eo maiore odio dignam istius incredibilem audaciam iudicetis,—convocatis Siculis omnibus, quod diutissime saepissimeque Siciliam vexatam a Carthaginiensibus esse cognorat, iubet omnia conquiri; pollicetur sibi magnae curae fore ut omnia civitatibus, quae cuiusque fuissent, restituerentur. tum illa quae quondam erant[*](fuerant pd) Himera sublata, de quibus antea dixi, Thermitanis sunt reddita, tum alia Gelensibus, alia Agrigentinis, in quibus etiam ille nobilis taurus, quem crudelissimus omnium tyrannorum Phalaris habuisse dicitur, quo vivos supplici causa demittere homines et subicere flammam solebat. quem taurum cum Scipio redderet Agrigentinis, dixisse dicitur aequum esse illos cogitare utrum esset Agrigentinis[*](Agrigentinis RS: Siculis d: del. Garatoni) utilius, suisne servire anne[*](anne RS: an pd) populo Romano obtemperare, cum idem monumentum et domesticae crudelitatis et nostrae mansuetudinis haberent.

illo tempore Segestanis maxima cum cura haec ipsa Diana, de qua dicimus, redditur; reportatur Segestam; in suis[*](et in suis cod. Vrs., K) antiquis sedibus summa cum gratulatione civium et laetitia reponitur. haec erat posita Segestae sane excelsa in basi, in qua grandibus litteris P. Africani nomen erat incisum eumque Carthagine capta restituisse perscriptum. colebatur a civibus, ab omnibus advenis visebatur; cum quaestor essem, nihil mihi ab illis est demonstratum prius. erat admodum amplum et excelsum signum cum stola; verum tamen inerat in illa magnitudine aetas atque habitus virginalis; sagittae pendebant ab umero, sinistra manu retinebat arcum, dextra ardentem facem praeferebat.

hanc cum iste sacrorum omnium et religionum hostis praedoque vidisset, quasi illa ipsa[*](ipsa illa d) face percussus esset, ita flagrare cupiditate atque amentia coepit; imperat magistratibus ut eam demoliantur et sibi dent; nihil sibi gratius ostendit futurum. illi vero dicere sibi id nefas esse, seseque cum summa religione tum summo metu legum et iudiciorum teneri. iste tum petere[*](tum petere p: cum petere RS) ab illis[*](ab eis S. Fort. cum petere ab illis tum minari, cum spem tum metum?), tum minari, tum spem, tum metum ostendere. opponebant illi nomen interdum P. Africani; populi Romani illud esse dicebant; nihil se in eo potestatis habere quod imperator clarissimus urbe hostium capta monumentum victoriae populi Romani esse voluisset.

cum iste nihilo remissius atque etiam multo vehementius instaret cotidie, res agitur in senatu: vehementer ab omnibus reclamatur. itaque illo tempore ac primo istius adventu pernegatur. postea, quidquid erat oneris in nautis remigibusque exigendis, in frumento imperando, Segestanis praeter ceteros imponebat, aliquanto amplius quam ferre possent. praeterea magistratus eorum evocabat, optimum quemque et nobilissimum ad se arcessebat[*](arcessebat p: accersebat RHd: accersibat S: accersibat DY), circum omnia provinciae fora rapiebat, singillatim uni cuique calamitati fore se denuntiabat, universis se funditus eversurum esse[*](esse RSH: male secl. Muell., G1 secutus: illam eversurum esse pd) illam civitatem minabatur. itaque aliquando multis malis magnoque metu victi Segestani praetoris imperio parendum esse decreverunt[*](esse parendum decreverunt Zielinski). Magno cum luctu et gemitu totius civitatis, multis cum lacrimis et lamentationibus virorum mulierumque omnium simulacrum Dianae tollendum locatur.

videte quanta religio fuerit apud[*](fuerit. Apud Muell. edd. recc.: v. Zielinski, p. 197) Segestanos. repertum esse, iudices, scitote neminem, neque liberum neque servum, neque civem neque peregrinum, qui illud signum auderet attingere; barbaros quosdam Lilybaeo scitote adductos esse operarios; ii denique illud ignari totius negoti ac religionis mercede accepta sustulerunt. quod cum ex oppido exportabatur, quem conventum mulierum factum esse arbitramini, quem fletum maiorum natu? quorum non nulli etiam illum diem memoria tenebant cum illa eadem Diana Segestam Carthagine revecta victoriam populi Romani reditu suo nuntiasset. quam dissimilis hic dies illi tempori videbatur! tum imperator populi Romani, vir clarissimus, deos patrios reportabat Segestanis ex urbe hostium recuperatos: nunc ex urbe sociorum praetor eiusdem populi turpissimus atque impurissimus eosdem illos deos nefario scelere auferebat. quid hoc tota Sicilia est clarius, quam omnis Segestae matronas et virgines convenisse cum Diana exportaretur ex oppido, unxisse unguentis, complesse coronis et floribus, ture, odoribus incensis usque ad agri finis prosecutas esse?

hanc tu tantam religionem si tum in imperio propter cupiditatem atque audaciam non pertimescebas, ne nunc quidem in tanto tuo liberorumque tuorum periculo perhorrescis? quem tibi aut hominem invitis dis immortalibus aut vero deum tantis eorum religionibus violatis auxilio futurum putas? tibi illa Diana in pace atque in otio religionem nullam attulit? quae cum duas urbis in quibus locata fuerat captas incensasque vidisset, bis ex duorum bellorum flamma ferroque servata est; quae Carthaginiensium victoria loco mutato religionem tamen non amisit, P. Africani virtute religionem simul cum loco recuperavit. quo quidem scelere suscepto cum inanis esset basis et in ea P. Africani nomen incisum, res indigna atque intoleranda videbatur omnibus non solum religiones esse violatas, verum etiam P. Africani, viri fortissimi, rerum gestarum gloriam, memoriam virtutis, monumenta victoriae C. Verrem sustulisse.

quod cum isti renuntiaretur de basi ac litteris[*](de basi ac litteris secl. Richter, del. Nohl), existimavit homines in oblivionem totius negoti esse venturos si etiam basim[*](basin pq) tamquam indicem sui sceleris sustulisset. itaque tollendam istius imperio locaverunt; quae vobis locatio ex publicis litteris Segestanorum priore actione recitata est. te nunc, P. Scipio, te, inquam, lectissimum ornatissimumque adulescentem, appello, abs te officium tuum debitum generi et nomini requiro et flagito. cur pro isto, qui laudem honoremque familiae vestrae depeculatus est, pugnas, cur eum defensum esse vis, cur ego tuas partis suscipio, cur tuum munus sustineo, cur M. Tullius P. Africani monumenta requirit, P. Scipio eum qui illa sustulit defendit? cum mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut ea[*](ea om. S) ne ornari quidem nomine aliorum[*](alieno d) sinat, tu isti aderis, qui non obstruxit aliqua ex parte monumento P. Scipionis sed id funditus delevit ac sustulit?

quisnam igitur, per deos immortalis, tuebitur P. Scipionis memoriam mortui, quis monumenta atque indicia virtutis, si tu ea relinques aut[*](relinques aut (ac pr. S) deseres RS: relinquis ac deseris p al.) deseres, nec solum spoliata illa patieris[*](patieris RS: patiere p: pateris Halm., edd.) sed etiam eorum[*](etiam eorum Sd: eorum etiam R: etiam om. pq (§90 infra; Cl. Rev. l. c.)) spoliatorem vexatoremque defendes[*](defendes d: defendis RSpq)? adsunt Segestani, clientes tui, socii populi Romani atque amici; certiorem te faciunt P. Africanum Carthagine deleta simulacrum Dianae maioribus suis restituisse, idque apud Segestanos[*](apud Segestanos codd.: apud ipsos Eberh.: apud se Schwabe, Nohl) eius imperatoris nomine positum ac dedicatum fuisse; hoc Verrem demoliendum et asportandum nomenque omnino P. Scipionis delendum tollendumque curasse; orant te atque obsecrant ut sibi religionem, generi tuo laudem gloriamque restituas, ut, quod per P. Africanum ex urbe hostium recuperarint, id per te ex praedonis domo conservare possint. quid aut tu his respondere honeste potes aut illi facere, nisi ut te ac fidem tuam implorent? adsunt et implorant. potes domesticae laudis amplitudinem, Scipio, tueri, potes; omnia sunt in te quae aut fortuna hominibus aut natura largitur; non praecerpo fructum offici tui, non alienam mihi laudem appeto, non est pudoris mei P. Scipione, florentissimo adulescente, vivo et incolumi me propugnatorem monumentorum[*](monumentorum pd: om. RS) P. Scipionis defensoremque profiteri.

quam ob rem si suscipis domesticae laudis patrocinium, me non solum silere de vestris monumentis oportebit, sed etiam laetari P. Africani. eius modi fortunam esse mortui ut eius honos ab iis qui ex eadem familia sint[*](sunt S) defendatur, neque ullum adventicium auxilium requiratur. sin istius amicitia te impedit[*](impediet pd), si hoc quod ego abs te postulo minus ad officium tuum pertinere arbitrabere, succedam ego vicarius tuo muneri, suscipiam partis quas alienas esse[*](esse om. p) arbitrabar. deinde ista praeclara nobilitas desinat queri populum Romanum hominibus novis industriis libenter honores mandare semperque mandasse. non est querendum in hac civitate, quae propter virtutem omnibus nationibus imperat, virtutem plurimum posse. sit apud alios imago P. Africani, ornentur alii mortui virtute[*](virtute codd.: genere Kiehl (generis et nominis, infra): Zielinski, p. 197) ac nomine; talis ille vir fuit, ita de populo Romano meritus est ut non uni familiae sed universae civitati commendatus esse debeat. est aliqua mea pars virilis, quod eius civitatis sum quam ille amplam inlustrem claramque reddidit, praecipue quod in his rebus pro mea parte[*](his partibus p: his artibus d) versor quarum ille princeps fuit, aequitate, industria, temperantia, defensione miserorum, odio improborum; quae cognatio studiorum et artium prope modum non minus est coniuncta quam ista qua vos delectamini generis et nominis.

repeto abs te, Verres, monumentum P. Africani causam Siculorum quam suscepi relinquo, iudicium de pecuniis repetundis ne sit hoc tempore, Segestanorum iniuriae neglegantur: basis P. Scipionis restituatur, nomen invicti imperatoris incidatur, signum pulcherrimum Carthagine captum reponatur. haec abs te non Siculorum defensor, non tuus accusator, non Segestani postulant, sed is qui laudem gloriamque P. Africani tuendam conservandamque suscepit. non vereor ne hoc officium meum P. Servilio iudici non probem, qui cum res maximas gesserit monumentaque suarum rerum gestarum cum maxime constituat atque in iis elaboret[*](laboret Sp (cf. v, §§126, 158, 188)) profecto volet haec non solum suis[*](suis om. pq) posteris verum etiam omnibus viris fortibus et bonis civibus defendenda, non spolianda improbis tradere. non vereor ne tibi, Q. Catule[*](Q. om. pq), displiceat, cuius amplissimum orbi[*](in orbe pd) terrarum clarissimumque monumentum est, quam plurimos esse custodes monumentorum et putare omnis bonos alienae gloriae defensionem ad officium suum pertinere.

equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita moveor ut ea reprehendenda tantum putem; hic vero tanto dolore adficior ut nihil mihi indignius, nihil minus ferendum esse videatur. Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagiti, plenam dedecoris ornabit? Verres temperantissimi sanctissimique viri monumentum, Dianae simulacrum virginis, in ea domo conlocabit in qua semper meretricum lenonumque[*](lenonumque pd: lenonum RS) flagitia versantur?

at hoc solum Africani monumentum violasti. quid? a Tyndaritanis non[*](nonne Lg. 42 (§§19, 93)) eiusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercuri pulcherrime factum sustulisti? at quem ad modum, di immortales! quam audacter, quam libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos, homines honestissimos ac principes civitatis, Mercurium, qui sacris anniversariis apud eos ac summa religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset, huius vi scelere imperioque esse sublatum. qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset populusque[*](populusque Rpr: populus SDY) Romanus iussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam deportarent imperavit.

quod cum illis qui aderant indignum, qui audiebant incredibile videretur, non est ab isto primo illo[*](illo primo p) adventu perseveratum. discedens mandat proagoro Sopatro, cuius verba audistis, ut demoliatur; cum recusaret, vehementer minatur et statim ex illo oppido proficiscitur. refert[*](refert RS rell.: defert Muell. edd. recc.) rem ille[*](ille om. p) ad senatum; vehementer undique reclamatur. ne multa, iterum iste ad illos aliquanto post venit, quaerit continuo de signo. respondetur ei senatum non permittere; poenam capitis constitutam, si iniussu senatus quisquam attigisset; simul religio commemoratur. tum iste, 'quam mihi religionem narras, quam poenam, quem senatum? vivum te non relinquam; moriere virgis nisi mihi signum traditur.' Sopater iterum flens ad senatum rem defert[*](rem defert R rell.: refert p), istius cupiditatem minasque demonstrat. senatus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus perturbatusque discedit. ille praetoris arcessitus nuntio rem demonstrat, negat ullo modo fieri posse.

atque haec—nihil enim praetermittendum de istius impudentia videtur—agebantur in conventu palam de sella ac de loco superiore. erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. vix erat hoc plane imperatum[*](Inter verba plane et imperatum habent pd (per dittograph.) etiam) cum illum spoliatum stipatumque lictoribus videres. omnes id fore putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit hic homines opinio. virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum? non usque eo est improbus; non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis. leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum domi[*](domo RS) nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari ac deligari[*](diligari RS) iubet.

quo cruciatu sit adfectus venire in mentem necesse est omnibus, cum esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. neque tamen finis huic iniuriae crudelitatique fiebat donec populus atque universa multitudo, atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut isti[*](isti R rell.: ei pd: om. q) simulacrum illud Mercuri polliceretur. clamabant fore ut ipsi se[*](ipsi se S vulg.: ipsese R: ipsi sese prd) di immortales ulciscerentur; hominem interea perire innocentem non oportere. tum[*](cum p) frequens senatus ad istum venit, pollicetur signum. ita Sopater de statua C. Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur. non possum disposite istum accusare, si cupiam: opus est non solum ingenio verum etiam artificio quodam singulari.

Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno ponitur, de Mercurio Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo pacto distinguere ac separare possim nescio. est pecuniarum captarum, quod signum ab[*](ab om. p) sociis pecuniae magnae sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani signum de praeda hostium captum, positum imperatoris nostri nomine, non dubitavit auferre; est maiestatis, quod imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere atque asportare ausus est; est sceleris, quod religiones maximas violavit; est crudelitatis, quod in hominem innocentem[*](in hominem innocentem p: innocentem in hominem RS: in innoc. in hom. DY: inn. in hom. Z), in socium vestrum[*](nostrum pd) atque amicum, novum et singulare supplici genus excogitavit:

illud vero quid sit iam non queo dicere, quo nomine appellem nescio, quod in C. Marcelli statua. quid est hoc? patronusne quod erat? quid tum? quo id spectat[*](quid spectat p)? utrum ea res ad opem an ad calamitatem clientium atque hospitum valere debebat? an ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis praesidi nihil esse? quis non hoc intellegeret, in improbi praesentis imperio maiorem esse vim quam in bonorum absentium patrocinio? an vero ex hoc illa tua singularis significatur insolentia, superbia, contumacia? detrahere videlicet aliquid te de amplitudine Marcellorum putasti. itaque nunc Siculorum Marcelli non sunt patroni, Verres in eorum locum substitutus est.

quam in te tantam virtutem esse aut dignitatem arbitratus es ut conarere clientelam tam splendidae[*](splendidam p), tam inlustris provinciae traducere ad te, auferre a certissimis antiquissimisque patronis? tu ista nequitia, stultitia, inertia non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi Siculi clientelam tueri potes? tibi Man idcelli statua pro patibulo in clientis Marcellorum fuit? tu ex illius honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant supplicia quaerebas? quid postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? ar vero quod accidit? nam Tyndaritani statuam istius, quam sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni iusserat, de- turbarunt simul ac successum[*](successum esse p) isti audierunt. dedit igitur tibi nunc[*](igitur tibi nunc R: nunc igitur tibi S: tibi om. p (§80 supra)) fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut, cuius ad statuam Siculi te praetore alligabantur, eius religione te his iudicibus vinctum[*](eius religione te his iudicibus vinctum scripsi (cf. Cl. Rev. xviii, p. 211): eius religione te isti devinctum RS (isti sc. iudici Marcello? Halm); cf. De Domo, §131: eius religioni te eundem vinctum pd. Locus varie emendatus: eius religione te isdem devinctum Muell. (editio minor 1898): te istic devinctum astrictumque videamus K. Busche: istis (sc. Siculis) Zumpt: eius religioni te testibus istis dev. Lehmann, te ipsum dev. Nohl, te ipsi... dedant Kays.) adstrictumque[*](adstrictumque d: abstrinctumque p: adscriptumque R: asscriptumque S) dedamus.

ac primo, iudices, hoc signum Mercuri dicebat iste Tyndaritanos M. Marcello huic Aesernino vendidisse, atque hoc sua causa etiam M. Marcellum ipsum sperabat esse dicturum; quod mihi numquam veri simile visum est, adulescentem illo loco natum, patronum Siciliae, nomen suum isti ad translationem criminis commodaturum. verum tamen ita mihi res tota provisa atque praecauta est ut, si maxime esset inventus qui in se suscipere istius culpam crimenque cuperet, tamen is proficere nihil[*](nil Zielinski (p. 178)) posset. Eos enim deduxi testis et eas litteras deportavi ut de istius facto dubium esse nemini possit[*](possit pqk: posset RS rell.).