In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quid? haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat? eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae[*](anniae p. anni senatoris filiae C: in rell. varie est turbatum), eodem quo M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore[*](praetore CO: om. pk). quid? tum[*](Quid tum C: Quid rell.; cf. Sest. §47. Habent lacunam ex homoeoteleuto Ob) nemo molestus Dioni fuerat? non plus quam Liguri Sacerdote praetore. quid? tum ad Verrem quis detulit? nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum praesto fuisse.ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem; heredem[*](heredem COb al.: om. pk) statuas iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. tametsi positae essent ex testamento, tamen putabat[*](tamen putabat CO: put. tamen rell., corr. O1), quoniam Veneris nomen esset, causam calumniae[*](calumnia CO1: pecuniae pkb (et falso `N')) se reperturum.

itaque adponit qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. non enim quaestor petit, ut est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdote[*](a Sacerdote CO1 (iii, §90)) praetore condemnatus iniuriarum; etenim erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non posset. hunc hominem[*](hunc hominem (corr. dionem O) CO codd.: hic hominem Hotoman) Veneri absolvit, sibi condemnat. maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius a Dione quod non licebat, quam venerem quod non debebatur auferre.

quid ego hic nunc Sex.[*](Sexti C) Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam Dionis egit[*](Dionis egit CO al.: egit Dionis b d corr. O1), qui omnibus rebus interfuit, hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac pudentissimi[*](ac pudentissimi om. CO (iii, §52): ac prud. V)? quid L. Caecili, L. Liguris[*](luci liguris C: L. C. Liguris V), T. Manili[*](Manili Cp al.: Manlii VO), L. Caleni? quorum omnium testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. dixit hoc idem M. Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante cognosse[*](Dixit... cognosse om. CO).

quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus es? nova tibi haec sunt? inopinata[*](inopinata VCO1: et inopinata rell. (i, §126: Am. J. Ph. xxvi, p. 414))? nunc primum hoc aures tuae[*](hoc aures tuae Vp rell.: aures hoc tuae CO1) crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex[*](ex... ex VCO: de... de rell (ii, §189: Am. J. Ph. xxvi, p. 420)) socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, audisti? nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio? recita[*](▭ (= Recita) VCO: om. rell.). TESTIMONIA[*](Testimonium CO1) LVCVLLI, CHLORI, DIONIS. satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam profectus esset[*](Satisne... profectus esset om. CO), Veneris nomine quaesisse videtur?

accipite aliam in minore pecunia non minus impudentem calumniam. Sosippus et Philocrates[*](Philocrates CO1: Epicrates rell.) fratres sunt Agyrinenses. Horum pater abhinc duo[*](duos d) et xx annos est mortuus; in cuius testamento, quodam loco si commissum quid esset, multa erat Veneri. ipso vicensimo[*](vicensimo C (ut ii, §185): vigesimo al.) anno[*](ipsos xx annos bd), cum tot interea[*](interea p rell.: om. CO) praetores, tot quaestores, tot calumniatores in provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita est[*](non est COpbr). causam[*](Causam om. CO1) Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium[*](Volcacium et 19, 21 Volcacio Stangl, Pseudoasconiana, p. 186) accipit, fere ad[*](ad om. CO1) HS[*](HS xx C: HS xx milia O1) cccc milia, a[*](a CO1: ab vulg.) duobus fratribus. multorum testimonia[*](testimonia CO1 al.: -um codd. pler.) audistis antea. vicerunt Agyrinenses fratres ita ut egentes inanesque discederent.

at enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae ista defensio est[*](ista defensio est COpbk: est ista def. ed. Rom.)? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est[*](res nova est COpb: nova res est vulg.). Verres calumniatorem[*](calumniatorem CO: -es codd. pler., Asc.) adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant[*](causas obtinebant pb al. (Zielinski, p. 193): obtin. causas CO1, prob. Luterbacher). tu mihi ita defendas, 'non est ista Verri numerata pecunia?' adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse. quae vis erat in[*](in COp: om. rell.) Volcatio tanta ut HS cccc milia[*](HS cccc milia om. CO1) duobus hominibus[*](duobus hom. C2bk: duob. nominibus C1O1pq (a duobus al.; i, §86)) auferret? ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam dedisset? veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo. at ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numeratum; sed cum ob tua decreta, ob edicta[*](ob edicta CO1: om. pbd), ob imperia, ob iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.

comites illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi, medici[*](accensi medici CO1: med. acc. p rell.), haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque[*](quo quisque pk) te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa[*](tota illa CO1: tota tua illa p: tua tota illa Par. 7786: tota illa tua bd), quae plus mali Siciliae dedit[*](Siciliae dedit C codd.: dedit Sic. vulg.) quam si centum cohortes fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit. quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu numeratum[*](numeratum sit CO1 (om. iudicari)) iudicari necesse est. nam si hanc defensionem probabitis, 'non accepit[*](accepit C: accipit pbk) ipse,' licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis. nemo umquam reus tam nocens[*](reus tamVerba tam convictus in marg. O videntur inrepsisse ex simili loco, i, §10 nocens Cp al.: v. Anecd. p. xxvii-xxviii.) adducetur qui ista defensione non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q. \Muci innocentiam referatur, si cum isto conferatur? neque nunc tam isti mihi[*](isti mihi C: mihi isti p rell.) Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis temptare rationem.

qua de re, iudices, magnopere[*](magnopere Cp (i, §27): magno opere edd.; cf. §173) vobis providendum est: pertinet hoc ad summam rem publicam[*](rem p. COp: rei p. rell.) et ad existimationem ordinis nostri[*](nostri CO1: om. p rell.) salutemque sociorum. si enim innocentes existimari volumus, non solum nos[*](nos abstinentes codd. praeter CO1), sed etiam nostros comites[*](nostros comites Cpb al.: com. nostr. O1) praestare debemus.primum omnium[*](omnium om. CO (add. O1 (add. O1)) opera danda est ut eos nobiscum educamus[*](educamus CO: ducamus rell.) qui nostrae famae capitique consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut vindicemus[*](iudicemus pq (indic. r)), missos faciamus, semper ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur. Africani est hoc, hominis liberalissimi—verum tamen ea liberalitas est probanda quae sine periculo existimationis est, ut in illo fuit:

cum ab eo quidam vetus adsectator et ex[*](et ex CO1: ex rell.) numero amicorum non impetraret uti[*](uti COp: ut bqr Par. 7786) se praefectum in Africam duceret, et id ferret moleste, 'noli,' inquit, 'mirari si tu hoc a me[*](tu hoc a me CO1b: tu a me hoc rell.) non impetras. ego iam pridem ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum.' etenim re vera multo magis est petendum ab hominibus, si salvi et honesti[*](et honesti CO: om. p rell.) esse volumus, ut eant nobiscum in provinciam, quam[*](quam CO: quam hoc illis rell.) in benefici loco deferendum. sed tu cum et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis[*](is C: his O1: illis pb al.) ac per eos praedabare et eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis[*](de tuis CO1: de te rell.), sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam?

cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes ex his[*](his C codd.: iis edd.) causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte, cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam corripiendam.Dubium nemini est quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin nemo vestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrum petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere[*](intercedere cOp Asc.: interdicere rell.) possit, det quem velit iudicem, iudex nequam et levis quod praetor iusserit iudicet.

si vero illud quoque accedit[*](accedit c (accidit? i, §§4, 39): accidet pbO2: accedet k), ut praetor in ea verba[*](in ea verba praetor vulg. L. O1 Asc.: om. rell.) iudicium det ut vel L. Octavius Balbus iudex, homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudicare, —si iudicium sit eius modi[*](eius modi Ob: eiusdem modi codd. pler.) L. OCTAVIVS IVDEX ESTO. SI PARET FVNDUM CAPENATEM, QVO DE AGITVR, EX IVRE QVIRITIVM P. SERVILI ESSE, NEQVE IS FVNDVS Q. CATVLO RESTITVETVR, non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem non oporteat? eius modi totum ius praetorium, omnis[*](ante omnis habent codd. iterum eiusdem modi (eiusmodi b): om. O: secl. Muell., ego delevi) res iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore. decreta eius modi[*](Eius modi decreta O), SI NON ACCIPIT QVOD TE DEBERE DICIS, ACCVSES; SI PETIT[*](petit Manutius: patitur codd), DVCAS: C. Fuficium duci iussit petitorem, L. Suettium, L. Racilium[*](Acilium, Accilium cO1). iudicia eius modi[*](eius modi O: huius modi p rell.): qui cives Romani erant iudicabant[*](iudicabant addidi (Cl. Rev. xviii, p. 24)) si Siculi essent, cum Siculos eorum[*](cum Siculos eorum Lamb., Donatum secutus ad Ter. Phorm. ii, 1, 36: cum Siculorum coni. Steph.: cum Siculi eorum `N': tum (tamen b) si eorum p rell. Asc.) legibus dari[*](dare O1p) oporteret, qui Siculi, si cives Romani essent.

verum ut totum genus amplectamini[*](complectamini Asc.) iudiciorum, prius iura Siculorum, deinde istius instituta cognoscite. Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo praetor iudices ex P. Rupili decreto, quod is de decem legatorum sententia[*](sententiis O1 (ii, §39)) statuit, quam illi legem[*](illi legem cO: Siculi legem pk: legem Sic. bd) Rupiliam vocant, sortiatur. quod privatus a populo petit aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate qui iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex[*](iudex O: iudex datur p rell.), quod Siculus a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerum[*](rerum om. VO1) selecti iudices ex conventu civium Romanorum[*](conv. civ. Rom. VO: civ. Rom. conv. pb Asc.) proponi solent. inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt.

haec omnia isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et civibus Romanis erepta sunt. primum suae leges: quod civis[*](civi cO1: cive rell.) cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum erat,—praeconem, haruspicem, medicum suum,—dabat, aut si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suum[*](suum civem V) iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat. edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerat in suam potestatem, SI QUI[*](si qui cOp al.: si quis bd) PERPERAM IVDICASSET, SE COGNITVRVM; CVM COGNOSSET[*](cognovisset V: cognosceret O1 (i, §18)), ANIMADVERSVRVM. Idque cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis periculum aditurum, voluntatem spectaret[*](spectaret c: expectraret O: spectet V rell.) eius quem statim de capite suo putaret[*](putaret Vc: putet O rell.) iudicaturum.

selecti ex[*](ex O: e rell.) conventu aut propositi ex negotiatoribus[*](ex negot. prop. O) iudices nulli: haec copia, quam dico, iudicum cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de cohorte sua dare non solebat[*](dare nolebat O), sed C. Verris. cuius modi cohortem putatis hoc principe fuisse? sicubi[*](Sicubi scripsi: sicuti codd.: † sicuti... Eum quoque edd.) videtis edictum, Sl QVI[*](Si qui O1: si quid rell.) PERPERAM IVDICARIT SENATVS, eum quoque ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non senserit iudicasse. ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia plurimarum controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu ac negotiatoribus nulli iudices. quantam potestatem habuerit videtis, quas res gesserit cognoscite.

Heraclius est Hieronis filius Syracusanus, homo in primis domi suae nobilis et ante hunc praetorem vel pecuniosissimus Syracusanorum, nunc nulla alia calamitate nisi istius avaritia atque iniuria pauperrimus. huic hereditas ad HS facile triciens venit testamento propinqui sui Heraclii, plena domus[*](domus om. O: ii, §36) caelati argenti optimi[*](plena celatia optimi argenti O) multaeque stragulae vestis pretiosorumque[*](pretiosorumque cO: pretiosissimorumque rell.) mancipiorum; quibus in rebus istius cupiditates et insanias[*](insanias cO1: -am rell.) quis ignorat? erat in sermone res, magnam Heraclio pecuniam[*](pecuniam Heraclio O) relictam[*](relictam cOpk: inseruit s. l. venisse p2: venisse relicatam qr: venisse bd); non solum Heraclium divitem, sed etiam ornatum supellectile, argento, veste, mancipiis futurum.

audit haec etiam Verres, et primo[*](primum O leniore O1b: leviore rell.) illo suo leniore artificio Heraclium adgredi conatur, ut eum roget inspicienda[*](inspiciunda O1), quae non reddat[*](An quae mox reddat? (C. R. xviii. 24)). deinde a quibusdam Syracusanis admonetur,—hi autem quidam erant[*](quidam erant pb rell.: erant quidam Oqr) adfines istius, quorum iste uxores numquam alienas existimavit, Cleomenes et Aeschrio, qui quantum apud istum et quam turpi de causa potuerint ex reliquis criminibus intellegetis: hi, ut dico, hominem admonent rem esse praeclaram, refertam[*](ante refertam add. Lamb. domum (supra §35) Fort. (post-laram) larem refertum?) omnibus rebus, ipsum autem Heraclium hominem esse maiorem natu, non promptissimum; eum praeter Marcellos patronum, quem suo iure[*](iure suo d) adire aut appellare posset, habere neminem; esse in eo testamento quo ille heres esset scriptus[*](scriptus O1: scriptum rell.), ut statuas in palaestra deberet ponere. 'faciemus ut palaestritae negent ex testamento[*](ex test. neg. O) esse positas, petant hereditatem, quod eam palaestrae commissam esse[*](commissam esse cO: commisisse rell.) dicant.'

placuit ratio Verri; nam hoc animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam venisset iudicioque peteretur, fieri non posse ut sine praeda ipse discederet. adprobat consilium; auctor est ut quam primum agere incipiant, hominemque id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime adoriantur. scribitur Heraclio dica.primo mirantur omnes improbitatem calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur, partim plane videbant adiectum esse oculum hereditati. interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. paratus ad hanc dicam sortiendam venerat. tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret diebus xxx sortiri dicam quibus scripta esset. dies xxx nondum fuerant. sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q. Arrium, quem provincia tum maxime exspectabat, successurum.

iste omnibus dicis[*](dicis cO1: iudiciis p rell.) diem distulit, et eam diem constituit ut hanc Heraclii dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. posteaquam[*](postquam O) ea dies venit, iste incipit simulare se velle sortiri. Heraclius cum advocatis adit et postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo Syracusano, aequo iure disceptare liceat. adversarii postulant ut in eam rem iudices dentur, ex iis[*](iis Lamb.: his codd.) civitatibus quae in id forum convenirent[*](convenerant cO1) electi, qui Verri viderentur: Heraclius contra, ut iudices ex[*](ex pk (§42 infra): e vulg.) lege Rupilia dentur, ut ab institutis superiorum, ab auctoritate[*](dentur ne ab auct. (mediis omissis)... recedatur O1) senatus, ab iure omnium Siculorum ne recedatur.

quid ego istius in iure dicundo[*](dicundo cO1 al.: dicendo pq) libidinem et scelera[*](et scelera c: scelera O: om. rell.) demonstrem? quis vestrum non in[*](in O: ex rell.) urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore Chelidone invita lege agere potuit? non istum, ut non neminem, provincia corrupit; idem fuit qui Romae. cum id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse certum[*](certum ius esse O) Siculis inter se quo iure certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul[*](P. Rup. consul cO: praetor Rup. ex S. C. rell.) de decem legatorum sententia dedisset, hanc[*](hanc cO1: hoc rell.) omnis semper in Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e lege[*](se e lege scripsi (§42 infra): se lege cO1: se iudices e lege rell.) Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi[*](ipsi commodum O) fuit, dedit.

quid hoc homine[*](hoc homine cO: huic homini rell.) facias? quod supplicium dignum libidine eius invenias? praescriptum tibi cum esset, homo deterrime et[*](deterrime et om. cO) impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares, cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, dignitas, senatus consultum intercederet, quo senatus[*](quo senatus scripsi: cuius (=quo s.) codd.) consulto P. Rupilius de decem[*](de decem scripsi: ċxċ O1: ex b `Fabricianus') legatorum sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias leges et[*](leges et cOp: leges bd) in ceteris rebus et in iudiciis maxime[*](et in iudiciis maxime om. cO) servassent[*](servassent cO1: observassent rell.), tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere? tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis pudor, nullus iudici metus? nullius apud te gravis auctoritas, nullum exemplum quod sequi velles?