In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc animo esse Siculos ut, si in istum animadversum non sit, sibi relinquendas domos ac sedes suas et ex Sicilia decedendum atque adeo fugiendum esse arbitrentur. hos homines tu persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias maximas voluntate sua contulisse? credo, qui te in tua civitate incolumem esse nollent, hi monumenta tuae formae ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. res declarabit[*](declarabit cO: -avit p rell.) ut cupierint. iam dudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga te voluntatis argumenta colligere videor, utrum statuas voluerint tibi statuere an coacti sint[*](utrum... coacti sintPluygers (Ziel. p. 194)).

de quo hoc[*](hoc CO: om. rell.) homine auditum est umquam, quod tibi accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in aedibus sacris, per vim et per universam multitudinem deicerentur? tot homines in Asia nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistis[*](audivistis CO1: audiimus, audivimus p rell.)? novum est, iudices, in Siculis quidem et in omnibus Graecis monstri simile. non crederem hoc de statuis nisi iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud omnis Graecos hic mos est, ut honorem hominibus habitum in monumentis eius modi non nulla religione deorum consecrari arbitrentur.

itaque Rhodii, qui[*](qui CO: cum p al.) prope soli bellum illud superius cum Mithridate rege gesserint[*](gesserint C rell. praeter O (gesserunt)), omnisque eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus classibusque suis exceperint[*](exceperint C rell.: exceperunt Zumpt, edd.), tamen, cum ei regi inimici praeter ceteros essent, statuam eius, quae erat apud ipsos[*](istos CO1) in celeberrimo urbis loco, ne tum quidem in ipsis urbis periculis attigerunt. ac[*](Ac CO1: om. rell.) forsitan vix convenire videretur, quem ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem simulacrumque servare; sed tamen videbam, apud eos cum essem, et religionem esse quandam in his rebus a maioribus traditam, et hoc disputari[*](disputari CO1: -are p rell.), cum statua se eius[*](eius CO: non p: vero b rell.) habuisse temporis rationem quo posita esset, cum homine eius quo gereret bellum atque hostis esset.videtis igitur consuetudinem religionemque Graecorum, quae monumenta hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa in pace praetoris[*](i ptores p.r. pb al.: P.R.C: pop. Rom. O) populi Romani statuis praesidio non fuisse.

Tauromenitani, quorum est civitas foederata, homines quietissimi, qui maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum remoti consuerant[*](consuerant CO: -everant p rell.) esse praesidio foederis,—hi tamen istius evertere statuam non dubitarunt[*](dubitarunt Cpb: -averunt rell.); qua abiecta basim tamen in foro manere voluerunt, quod gravius in istum fore putabant si scirent homines statuam eius a Tauromenitanis esse deiectam quam si nullam umquam positam esse arbitrarentur. Tyndaritani deiecerunt in foro et eadem de[*](de om. pqb) causa equum inanem reliquerunt. Leontinis, misera in civitate atque inani, tamen istius in gymnasio statua deiecta est. nam quid ego de Syracusanis loquar? quod non[*](non om. CO) est proprium Syracusanorum, sed et[*](et (ante commune) CO: om. rell.) illorum et commune conventus illius ac prope totius provinciae. quanta illuc[*](illuc C rell.: illic O1) multitudo, quanta vis hominum convenisse dicebatur tum cum statuae sunt illius[*](illius C codd.: istius edd.) deiectae et eversae! at quo loco! celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapim, in primo aditu vestibuloque templi. quod nisi Metellus hoc tam graviter egisset atque illam rem imperio edictoque prohibuisset, vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum.

atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatur. omnia ista ante facta sunt non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit. dum ego in Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi[*](decessi C: discessi pb edd. (Div. §2: ii §172: v §7)), quae sint[*](sint C: sunt pb edd.) gesta cognoscite.Centuripinorum senatus decrevit populusque iussit ut, quae statuae Verris[*](Verris C: C. Verris rell. edd. (Am. J. Ph. xxvi. 412)) ipsius et patris eius[*](eius CO1: om. rell.) et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitio[*](molitio CO1 ne minus triginta COq: xxx ne (non b) minus pbk) fieret, senatores ne minus triginta adessent. videte gravitatem civitatis ac dignitatem. neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti per vim atque imperium dedissent, neque eius[*](eius om. p) hominis in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque misissent; et id[*](id om. CO) gravius esse[*](esse CO: om. rell.) putarunt si publico consilio, quam si

per vim multitudinis factum esse videretur. cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratus[*](Centuripinum magistratum codd. praeter CO) et decem primos; nisi restituissent statuas, vehementer minatur[*](minatur COb: his minatur p). illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant facta, non tolluntur[*](decreta... tolluntur CO: om. p rell.). hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum ignoscere si quid stulte facit. quid? ille hoc putabat Verri criminosum fore, si statuae eius[*](stat. eius CO: eius stat. pb edd.) essent deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet? non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? ex hominum iudicio et voluntate.

ego, si Metellus statuas Centuripinos reponere[*](Centur. reponere CO: rep. Centur. pb vulg.) non coegisset, haec[*](haec Cp: hoc Ob) dicerem, videte, iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum amicissima ac[*](ac pqb: om. CO: et vulg.) fidelissima civitas, quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed etiam in quovis homine privato nomen ipsum Romanum[*](Romanum CO: -orum p rell.) semper dilexerit, ea publico consilio atque auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere. recitarem decreta Centuripinorum; laudarem illam civitatem[*](laudarem illa decreta civitatem CO1: fort. laudarem illa decreta, laudarem illam civitatem), id quod verissime possem; commemorarem decem milia civium esse[*](civium esse CO: esse civium p: esse om. bd) Centuripinorum, fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua civitate nullum esse oportere.

haec tum dicerem, si statuas Metellus non reposuisset: velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi et auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit. eadem opinor omnia convenire. neque enim, si maxime statuae deiectae essent ego eas[*](ego eas CO: eas ego p vulg.) vobis possem iacentis ostendere; hoc uno uterer, civitatem tam gravem iudicasse statuas[*](iudicasse statuas COp: stat. iud. b edd.) C. Verris demoliendas. hoc mihi Metellus non eripuit; haec[*](hoc Ob) etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, tam iniquo iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis libero iudicio uti liceret, vos rogarem[*](vos rogarem CO: ut vos rog. p rell.) ut coniecturam faceretis qualem in his[*](his codd.: iis edd. post Gruterum) rebus in me L. Metellum fuisse putaretis, in quibus rebus[*](rebus om. CO: ego seclusi) obesse mihi posset, cum in hac re tam aperta cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit. sed ego Metello non irascor neque ei suam vacationem[*](vacationem CO: vagat. pq rell.: purgationem Naug. Iord.) eripio, qua ille apud omnis utitur, ut nihil malitiose neque consulto fecisse videatur.

iam igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam tibi statuam voluntate cuiusquam datam, nullam pecuniam statuarum nomine nisi vi expressam et coactam. quo quidem in crimine non illud solum intellegi volo, te ad statuas HS viciens[*](HS viciensut §141 supra: HS ∞ ∞ C: HS ċcxxċ milia p) coegisse, sed multo etiam illud magis, quod simul demonstratum[*](demonstratum CO: -andum p rell.) est quantum[*](est quantum om. CO1) odium in te[*](in te CO: om. pb vulg.) aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. in quo quae vestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo.

'oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci.' at hi[*](At hi p edd.: At hii C: Ali V) quidem acerrimi inimici[*](inimici CO: inimicissimique p rell.) sunt. 'inimicos habeo civis Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi.' at socii in hostium numero sese[*](numero sese (se b) abs COb: numeros se abs V: numero (s) abs pk) abs te habitos queruntur. 'aratores inimici sunt propter decumas.' quid? qui agros immunis liberosque arant[*](erant VO), cur oderunt? cur Halaesini, cur Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possum[*](possis bd) qui te non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum? ut, etiamsi causas[*](causas VCO: causam (causa p) p rell.) cur te oderint non possim[*](possim COp al.: possum V) dicere, tamen illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum vobis quoque[*](vobis quoque COp al.: quoque vobis Vb) odio esse oportere.

an hoc dicere audebis, utrum de te aratores[*](utrum negotiatores post aratores add. Garaton.: cf. ll. 17, 23 (§188 infra)), utrum denique Siculi universi bene existiment, aut[*](aut edd.: an CO (§144 supra)) quo modo existiment[*](aut (an) quo modo existiment CO: om. V rell.), ad rem id non pertinere? neque tu hoc dicere audebis, nec si cupias[*](cupias CO: cupies Vp rell.) licebit; eripiunt enim[*](enim CO: om. Vpb) tibi istam orationem contemnendorum Siculorum atque aratorum[*](contemnendorum... aratorum Garat. auct. secl. Muell.) statuae illae equestres, quas tu paulo ante quam ad urbem venires poni inscribique iussisti, ut omnium inimicorum[*](inimicorum V rell.: iniquorum CO (fort. recte; cf. i, §19; v, §177)) tuorum animos accusatorumque tardares.

quis enim tibi molestus esset aut quis appellare te[*](appellare te V: appellaret C: appellare rell.) auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus[*](a negot. Vb), ab aratoribus[*](ab arat. Vpb: om. COq), a communi Siciliae[*](Sicilia VC (corr. -ae) O (§§114, 145, 154 supra)) positas[*](positas V: om. COp rell.)? quod est aliud in illa provincia genus hominum? nullum. ergo ab universa provincia, generatimque a[*](a COpb: ab Vqr) singulis eius partibus, non solum diligitur, sed etiam ornatur. quis hunc attingere audeat? potes[*](Potest VC) igitur dicere nihil tibi obesse oportere aratorum, negotiatorum, Siculorumque[*](que om. V) omnium testimonia, cum eorum nominibus in statuarum inscriptione oppositis omnem te speraris[*](speraris VCO: sperabis rell.) invidiam atque infamiam tuam posse exstingere? an, quorum tu auctoritate[*](tu auct. VCO: auct. tu p rell.) statuas cohonestare tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam comprobare non potero?