In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobis[*](nobis G1) summo rei publicae tempore videtur. inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes[*](non modo apud nos sed apud exteras nationes Harl. 5428 (A. D. 1470): non modo Romae sed et (etiam Halm) apud ext. nat. Naugerius, vulg. (cf. iv §58) : non modo apud populum Romanum sed etiam ext. nat. edit. Iunt. secuti Baiter, Kayser, Mueller. Habent non modo apud ext. nat., mediis omissis, Dp et codd. praeter r et Burn. 158, in quibus est (itemque in ed. Ven. 1483) non modo apud ext. nat. sed omnium sermone fort. recte; Cl. Rev. xvii. 199) omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.

nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani[*](iuris urbani pb, Asc.: iuris DY: urbis W. Paul (cf. De Domo, §140) An huius urbis? Cl. Rev. xvii. 200), labem atque perniciem provinciae Siciliae.

de quo si vos severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quae[*](atque G2Kd) in vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur. equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio.

neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano[*](populo r. pK: p. r. D al.: praetori d. Fort. Glabrioni praetori, populo Romano: Cl. Rev. l. c.), sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisse[*](rapuisse bd) ut id multis satis esse possit[*](possit codd.: posset coni. Muell. (Div. §55)); nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit.

quodsi quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. semel ait se in vita pertimuisse,—tum cum primum[*](primus pd: primo L: om. Asc. reus a me b Schol. Gronov.) a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet.

itaque cum ego diem inquirendi in Siciliam[*](Siciliam Kb: Sicilia DYp; cf. i, §30) perexiguam postulavissem, invenit iste qui sibi in Achaiam[*](Achaiam prs: Achaia DY) biduo breviorem diem postularet; non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, —etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit, ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset hominem ab isto quaesitum esse non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.

nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. intellegit me ita paratum atque instructum in iudicium venire ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium sua furta atque flagitia defixurus sim; videt senatores multos esse testis audaciae suae, videt multos equites Romanos, frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis iniurias fecerit, videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes cum publicis auctoritatibus convenisse.

quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria iudicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse; sese, id quod difficillimum fuerit, tempus ipsum emisse iudici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo modo poterat, procellam temporis devitaret.