Divinatio in Q. Caecilium

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

ac vide quid differat inter meam opinionem[*](criminationem L) ac tuam[*](et tuam G1). tu cum omnibus rebus inferior sis, hac una in[*](in secl. Hotom., om. Nohl) re te mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris: ego, si superior omnibus rebus[*](omnibus rebus DG2L: ceteris rebus prd: omnibus ceteris rebus G1) esses, hanc unam ob causam te accusatorem[*](accusatorem secl. Kays.) repudiari putarem oportere. sic enim a maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere; nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri[*](reperiri posse p) quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam publici muneris societatem.

quam ob rem si iure posses eum[*](iure eum posses pd: eum iure posse r) accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris[*](qui quaestor eius fueris DYprb: cui quaestor fueris pler. Lgg., Rau, fort. recte: cum cui quaestor fueris, s. eum cui qu. f. Lg. 5 et Matritensis Asconii) accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur. neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur.

itaque neque L. Philoni[*](Philoni b, ed. Rom: Pithoni DKZ: pythoni pq: pyloni r) in C. Servilium nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium; quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur. atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat. semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere.

etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est[*](causa est DYpr: est causa q: est om. d), quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri! nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas[*](ac pb) et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa[*](causa erat G2K) iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.

etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potissimum esse voluerunt[*](volunt L). an quod ad commemorandum est honestius, id ad probandum non multo videri debet aequius? Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior commemoratio, 'accusavi eum cui quaestor fueram, quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium coniunxerat,'[*](coniunxerat pr: -ant DY) an 'accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'? dubitare quisquam potest quin honestius sit eorum causa apud quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare?

clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque[*](amicitia... dicioneque A. Eberhard) essent[*](essent codd. (ii §67: v §98): receptae essent Novak: venissent cod. (?) Vrsini), iniurias propulsare eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias.

nuper Cn. Domitium scimus M. Silano[*](M. Hotom. e ii. §118: decimo D al. pr.) diem dixisse propter unius hominis Aegritomari, paterni amici atque hospitis, iniurias. neque enim magis animos hominum nocentium res umquam ulla commovit quam haec maiorum consuetudo longo intervallo repetita ac relata, sociorum querimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua posse defendere.

hoc timent homines[*](homines secl. A. Eberhard), hoc laborant, hoc institui atque adeo institutum referri ac renovari moleste ferunt; putant fore ut, si[*](uti G1al.) paulatim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque administrentur.

cuius consuetudinis atque instituti patres maioresque nostros non paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit, accusabat M'. Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, aut cum P. Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat. iure tum florebat populi Romani nomen, iure auctoritas huius imperi civitatisque maiestas gravis habebatur. nemo mirabatur in Africano illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultatibus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt:

'quid sibi iste vult? accusatoremne se existimari, qui antea defendere consuerat[*](consuerat Dp: consueverat KZ al.), nunc praesertim, ea iam aetate, cum aedilitatem petat?' ego vero et aetatis non modo meae sed multo etiam superioris, et honoris amplissimi puto esse et accusare improbos et miseros calamitososque defendere. et profecto aut hoc remedium est aegrotae[*](aegrote DG1KZp: egrotae rb: egrotanti L: aegrotante G2) ac prope desperatae rei publicae iudiciisque corruptis et contaminatis[*](et contam. Lq2r Asc.: ac contam. G1 al.: et incontaminatis D al. pq1) paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensionem iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et integerrimos diligentissimosque accedere; aut, si ne hoc quidem prodesse poterit, profecto nulla umquam medicina his tot incommodis reperietur.

nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere. itaque semper ii diligentissime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen existimationis venire arbitrati sunt. quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium, de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui temporis spem confirmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis accurate, non nimis diligenter acturum. habet enim nihil quod in offensione deperdat; ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis requiret[*](requirit D et pler.).

A nobis multos obsides habet populus Romanus, quos ut incolumis conservare, tueri, confirmare ac recuperare[*](reciperare l: recipere pd) possimus, omni ratione erit dimicandum. habet honorem quem petimus, habet spem quam propositam nobis habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque collectam, ut, si in hac causa nostrum officium ac diligentiam[*](gentiamque L) probaverimus, haec quae dixi retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus; si tantulum offensum titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore universa perdamus.

quapropter, iudices, vestrum est deligere[*](diligere p1G2K) quem existimetis facillime posse magnitudinem causae ac iudici sustinere fide, diligentia, consilio, auctoritate. vos si mihi Q. Caecilium anteposueritis, ego me dignitate superatum non arbitrabor: populus Romanus ne tam honestam, tam severam diligentemque accusationem neque vobis[*](nobis pG1) placuisse neque ordini vestro[*](K: nostro D al. p) placere arbitretur, providete.