Pro P. Quinctio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
proficiscenti tibi in possessionem praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit: ita possideto ut tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut Quinctio vis ne adferatur. quid? tu id quem ad modum observas? Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non deseruisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico ---
si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera praedia tenere, is, ut opinor, praedium non bona videatur alterius possidere --- quid est possidere? nimirum in possessione esse earum rerum quae possunt eo tempore possideri --- Cum domus erat Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere; --- quod si bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo iure deberes. (Iul. Severian. 16)
--- Naevium ne appellasse quidem Quinctium, cum simul esset et experiri posset cotidie; deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium iudicium quod uno die transigi posset; ex quo uno haec omnia nata et profecta esse concedit. quo in loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur.
ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque utriusque necessarius. docui, cum desertum esse dicat vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; quo die hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romae quidem eum fuisse; id testibus me pollicitus sum planum facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent. ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, quod neque fraudandi causa latitasset neque exsili causa solum vertisse diceretur.
reliquum est ut eum nemo iudicio defenderit. quod contra copiosissime defensum esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naevius procuratorem relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum; contra istum potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc nobis vix respirandi potestatem dare.
quaesivi quae causa fuisset cur bona non venissent, cum ex edicto possiderentur. deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere. postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. tum illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli; confirmavi necesse esse aut biduo dcc milia passuum esse decursa aut Sex. Naevium diebus compluribus ante in possessionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere.