Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. praeterea rictum qualem diffissus in aestu
  2. meientis mulae cunnus habere solet.
  3. hic futuit multas et se facit esse venustum,
  4. et non pistrino traditur atque asino?
  5. quem si qua attingit, non illam posse putemus
  6. aegroti culum lingere carnificis?
  1. In te, si in quemquam, dici pose, putide Victi,
  2. id quod verbosis dicitur et fatuis:
  3. ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
  4. culos et crepidas lingere carpatinas.