Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
  2. culpa est in quacumque est aliquid sceleris.
  1. Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquam
  2. de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
  3. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
  4. adsidue, verum dispeream nisi amo.
  1. Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
  2. nec scire utrum sis albus an ater homo.
  1. Mentula moechatur. moechatur mentula certe.
  2. hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit.