Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- Verani, omnibus e meis amicis
- antistans mihi milibus trecentis,
- venistine domum ad tuos penates
- fratresque unanimos anumque matrem?
- venisti! o mihi nuntii beati!
- visam te incolumem audiamque Hiberum
- narrantem loca, facta, nationes,
- ut mos est tuus, applicansque collum
- iucundum os oculosque saviabor.
- o, quantum est hominum beatiorum,
- quid me laetius est beatiusve?
- Varus me meus ad suos amores
- visum duxerat e foro otiosum,
- scortillum, ut mihi tunc repente visum est,
- non sane inlepidum neque invenustum.
- huc ut venimus, incidere nobis
- sermones varii, in quibus, quid esset
- iam Bithynia, quo modo se haberet,
- ecquonam mihi profuisset aere.
- respondi id quod erat, nihil neque ipsis