Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,
  2. non si demisso se ipse voret capite.
  1. Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
  2. tamque valens vivat tamque venusta soror
  3. tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
  4. cognatis, quare is desinat esse macer?