Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- sic maternus avus dixerat atque avia
- hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
- audibant eadem haec leniter et leviter,
- nec sibi postilla metuebant talia verba,
- cum subito adfertur nuntius horribilis
- Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
- iam non Ionios esse, sed Hionios.
- Odi et amo. quare id faciam fortasse requiris
- nescio, sed fieri sentio et excrucior.
- Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
- recta est. haec ego sic singula confiteor,
- totum illud “formosa” nego: nam nulla venustas,
- nulla in tam magno est corpore mica salis.
- Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,
- tum omnibus una omnis subripuit Veneres.
- Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
- vere, quantum a me Lesbia amata mea es
- nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta
- quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
- Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore