Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
  2. extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
  3. me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,
  4. eripite hanc pestem perniciemque mihi!
  5. hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
  6. expulit ex omni pectore laetitias.
  7. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
  8. aut, quod non potis est, esse pudica velit: